<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa010.opp-lat1"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p> Quis ergo sic sceleratus et perfidus, quis sic discordiae furore <lb n="15"/>
            uesanus, ut aut credat scindi posse aut audeat scindere unitatem <lb/>
            Dei, uestem Domini, ecclesiam Christi? monet ipse in euangelio <lb/>
            suo et docet dicens: et erunt unus grex et unus pastor. <lb/>
            et esse posse uno in loco aliquis existimat aut multos pastores <lb/>
            aut greges plures? apostolus item Paulus hanc eandem nobis<lb n="20"/>
            insinuans unitatem obsecrat et hortatur et dicit: obsecro, inquit, <lb/>
            uos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu <lb/>
            Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in uobis <lb/>
            schismata: sitis autem compositi in eodem sensu <lb/>
            et in eadem sententia. et iterum dicit: sustinentes

<note type="footnote"> 3 I Reg. 11, 31, 32, 36. 18 Io. 10,16. 211 Cor. 1,10. 25 Eph. <lb/>
            4, 2 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 populum <hi rend="italic">R</hi> a.hia X, aczas <hi rend="italic">ex</hi> acazias <hi rend="italic">R</hi> iheroboam <hi rend="italic">G</hi> 2 obuiam <lb/>
            <hi rend="italic">G M</hi> 3 discindit <hi rend="italic">R,</hi> scindit <hi rend="italic">M</hi> tiblM***lF 5 sceptra decem <hi rend="italic">R,</hi> <lb/>
            x tribus <hi rend="italic">M</hi> et duo sc. e.] Porro una tribus remanebit <hi rend="italic">Msed m. 2 in ras</hi>. <lb/>
            6 <hi rend="italic">eiWet M 8. I. m. 2</hi> propter propter dauid sernum meum <hi rend="italic">G</hi> 7 iherusalem <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> ponat <hi rend="italic">R</hi> 8 cum...israel <hi rend="italic">om. R</hi> tribus om. <hi rend="italic">W</hi> scinderetur <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 9 achaias <hi rend="italic">B I,</hi> ahia <hi rend="italic">M</hi> scindit <hi rend="italic">M</hi> 11 coherentes <hi rend="italic">G\'</hi> indiuiduam <lb/>
            copulatam connexam <hi rend="italic">V</hi> 13 coherentcs <hi rend="italic">R</hi> declarnit Wl <lb/>
            15 sic est v 17 domini] dominicam <hi rend="italic">G</hi> 18 et (ante docet) <hi rend="italic">om. R</hi> erit <lb/>
            <hi rend="italic">GMRv</hi> 19 posse] se <hi rend="italic">R</hi> in uno <hi rend="italic">M</hi> exestimet <hi rend="italic">G</hi> 20 plures gregesr <lb/>
            <hi rend="italic">idem M 21 et om. M ct dicit] dicens v</hi> 22 pcr] propterTF <lb/>
            23 id <hi rend="italic">M</hi> 8. <hi rend="italic">1. m. 2</hi> ipsnt <hi rend="italic">R</hi> 25 sustinetis Wl </note> <lb n="25"/>


<pb n="217"/>
            inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem <lb/>
            spiritus in coniunctione pacis. stare tu et uiuere putas <lb/>
            posse de ecclesia recedentem, sedes sibi alias et diuersa domicilia <lb/>
            condentem? cum dictum sit ad Rhaab, in qua praeformabatur <lb/>
            ecclesia: patrem tuum et matrem tuam et fratres tuos <lb n="5"/>
            et totam domum patris tui colliges ad te ipsam in <lb/>
            domum tuam, et erit omnis qui exierit ostium domus <lb/>
            tuae foras, reus sibi erit, item sacramentum Paschae <lb/>
            nihil aliud in Exodi lege contineat quam ut agnus qui in <lb/>
             figura Christi occiditur in domo una edatur. loquitur Deus dicens: <lb n="10"/>
            in domo una comedetur, non eicietis de domo carnem <lb/>
            foras. caro Christi et sanctum Domini eici foras non potest <lb/>
            nec alia ulla credentibus praeter unam ecclesiam domus est. <lb/>
            hanc domum, hoc unanimitatis hospitium designat et denuntiat <lb/>
             Spiritus sanctus in psalmis dicens: Deus qui inhabitare <lb n="15"/>
            facit unanimes in domo. in domo Dei, in ecclesia Christi <lb/>
            unanimes habitant, concordes et simplices perseuerant. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Idcirco et m columba uenit Spiritus sanctus: simplex animal  <lb/>
            et laetum est, non felle amarum, non morsibus saeuum, non <lb/>
             unguium laceratione uiolentum, hospitia humana diligere, unius <lb n="20"/>
            domus consortium nosse, cum generant simul filios edere, cum <lb/>
            commeant uolatibus inuicem cohaerere, communi conuersatione <lb/>
            uitam suam degere, oris osculo concordiam pacis agnoscere, legem <lb/>
            circa omnia unanimitatis inplere. haec est in ecclesia noscenda <lb/>
             simplicitas, haec caritas obtinenda, ut columbas dilectio <lb n="25"/>
            fiaternitat imitetur, ut mansuetudo et lenitas agnis et ouibus <lb/>
            aequetur. quid facit in pectore christiano luporum feritas et

<note type="footnote"> 5 Ios. 2,18 sq. 11 Ex. 12, 46. 15 Ps. 67, 7. </note>

<note type="footnote"> 2 tu] te <hi rend="italic">R, om. G</hi> 3sedet <hi rend="italic">R</hi> 4 condentes <hi rend="italic">R</hi> raab <hi rend="italic">WGM</hi> 5 et <lb/>
            <hi rend="italic">(ante</hi> frat.) <hi rend="italic">om. R</hi> 6 ad] et <hi rend="italic">M</hi> ipsum <hi rend="italic">G1</hi> in <hi rend="italic">W s. 1. m. 2</hi> 7 erit om. <lb/>
            <hi rend="italic">Baluzius</hi> 9 contineatur <hi rend="italic">M</hi> 10 dna <hi rend="italic">M</hi> 11 et non <hi rend="italic">M</hi> eicitis <hi rend="italic">G,</hi> <lb/>
            eicietur <hi rend="italic">M</hi> carnem de domo <hi rend="italic">R,</hi> caro.. de domo <hi rend="italic">M</hi> 14 domum hanc <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            nuntiat <hi rend="italic">M</hi> 15 spiritus...psalmis om. <hi rend="italic">R</hi> 16 in domo <hi rend="italic">om. R</hi> <lb/>
            17 uuanimes <hi rend="italic">RGl</hi> inhabitant <hi rend="italic">M,</hi> habitent <hi rend="italic">G</hi> 18 columbam <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            19 est om. <hi rend="italic">v 21 super</hi> edere <hi rend="italic">M m. 2:</hi> alere cum <hi rend="italic">(ante</hi> commeant) <hi rend="italic">W 8.1. <lb/>
            m. 2, om. G</hi> 22 comm*»eunt <hi rend="italic">W</hi> uolatilibus <hi rend="italic">MJVI</hi> 23 agnuscere <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            25 dilectione Gl 27 adequetur <hi rend="italic">G</hi> </note><lb/>


<pb n="218"/>
            canum rabies et uenenum letale serpentum et cruenta saeuitia <lb/>
            bestiarum? gratulandum est, cum tales de ecclesia separantur, <lb/>
            ne columbas, ne oues Christi saeua sua et uenenata contagione <lb/>
            praedentur. cohaerere et coniungi non potest amaritudo cum dulcedine, <lb/>
            caligo cum lumine, pluuia cum serenitate, pugna cum<lb n="5"/>
            pace, cum fecunditate sterilitas, cum fontibus siccitas, cum <lb/>
            tranquillitate tempestas. nemo existimet bonos de ecclesia posse <lb/>
            discedere: triticum non rapit uentus nec arborem solida radice <lb/>
            fundatam procella subuertit: inanes paleae tempestate iactantur, <lb/>
            inualidae arbores turbinis incursione uertuntur. hos execratur et<lb n="10"/>
            percutit Iohannes apostolus dicens: ex nobis exierunt, sed <lb/>
            non [fuerunt ex nobis. si enim fuissent ex nobis, <lb/>
            mansissent nobiscum. 
</p></div></div></body></text></TEI>