Adulterari non potest sponsa Christi, incorrupta est et pudica. unam domum nouit, unius cubiculi sanctitatem casto pudore custodit. haec nos Deo seruat, haec filios regno quos generauit adsignat. quisque ab ecclesia segregatus adulterae iungitur a promissis ecclesiae separatur, nec perueniet ad Christi praemia qui reliquit ecclesiam Christi. alienus est, profanus est, hostis est. habere non potest Deum patrem qui ecclesiam non habet matrem. si potuit euadere quisque extra arcam Noe fuit, et qui extra ecclesiam foris fuerit euadit. monet Dominus et dicit: qui 25 Matth. 12, 30. 1 a singulis super sanguinis M\'RI. 2 insolitum S 2 ecclesia quoque Mv est om. G multitudine G incrementum R 3 funditatis G sol in multis radiis G sed et M 4 robor SW 6 licet] scilicet G difusa G, effusa S copia R largitatem G 7 originem R 8 tamen non M 9 arescet v 10 et] et in M, om. S 12 separatur ramos] desinit cod. S fol . 34 b, fol. 35 mutilato continetur nonnisi fragmentum cap.17 13 riuos suos M pandit WG2MI, spandit Gl, expandit RAPv 15 copiosa] gloriosa V spiritu quoque M 17 sponsa] ecclesia M 18 cu- bili W 19 dño R generat R 20 quisquis v segregatur M adul- terae...separatur om. M 21 ueniet M christi om. G 22 relinquid W M\'J R ecclesia R , 23 iam non M 24 si] sic V quisquis v, quisquam qui M, quisque si R arca R tunc fuit V 25 fuerit foris G non est mecum aduersus me est, et qui non mecum colligit spargit. qui pacem Christi et concordiam rumpit aduersus Christum facit: qui alibi praeter ecclesiam colligit Christi ecclesiam spargit. dicit Dominus: ego et pater unum sumus. et iterum de Patre et Filio et Spiritu sancto scriptum est: et tres unum sunt. et quisquam credit hanc unitatem de diuina firmitate uenientem, sacramentis caelestibus cohaerentem scindi in ecclesia posse et uoluntatum conlidentium diuortio separari? hanc unitatem qui non tenet, non tenet Dei legem, non tenet Patris et Filii fidem, uitam non tenet et salutem.