Adulterari non potest sponsa Christi, incorrupta est et pudica. unam domum nouit, unius cubiculi sanctitatem casto pudore custodit. haec nos Deo seruat, haec filios regno quos generauit adsignat. quisque ab ecclesia segregatus adulterae iungitur a promissis ecclesiae separatur, nec perueniet ad Christi praemia qui reliquit ecclesiam Christi. alienus est, profanus est, hostis est. habere non potest Deum patrem qui ecclesiam non habet matrem. si potuit euadere quisque extra arcam Noe fuit, et qui extra ecclesiam foris fuerit euadit. monet Dominus et dicit: qui 25 Matth. 12, 30. 1 a singulis super sanguinis M\'RI. 2 insolitum S 2 ecclesia quoque Mv est om. G multitudine G incrementum R 3 funditatis G sol in multis radiis G sed et M 4 robor SW 6 licet] scilicet G difusa G, effusa S copia R largitatem G 7 originem R 8 tamen non M 9 arescet v 10 et] et in M, om. S 12 separatur ramos] desinit cod. S fol . 34 b, fol. 35 mutilato continetur nonnisi fragmentum cap.17 13 riuos suos M pandit WG2MI, spandit Gl, expandit RAPv 15 copiosa] gloriosa V spiritu quoque M 17 sponsa] ecclesia M 18 cu- bili W 19 dño R generat R 20 quisquis v segregatur M adul- terae...separatur om. M 21 ueniet M christi om. G 22 relinquid W M\'J R ecclesia R , 23 iam non M 24 si] sic V quisquis v, quisquam qui M, quisque si R arca R tunc fuit V 25 fuerit foris G non est mecum aduersus me est, et qui non mecum colligit spargit. qui pacem Christi et concordiam rumpit aduersus Christum facit: qui alibi praeter ecclesiam colligit Christi ecclesiam spargit. dicit Dominus: ego et pater unum sumus. et iterum de Patre et Filio et Spiritu sancto scriptum est: et tres unum sunt. et quisquam credit hanc unitatem de diuina firmitate uenientem, sacramentis caelestibus cohaerentem scindi in ecclesia posse et uoluntatum conlidentium diuortio separari? hanc unitatem qui non tenet, non tenet Dei legem, non tenet Patris et Filii fidem, uitam non tenet et salutem. Hoc unitatis sacramentum, hoc uinculum concordiae inseparabiliter cohaerentis ostenditur, quando in euangelio tunica Domini Iesu Christi non diuiditur omnino nec scinditur, sed sortientibus de ueste Christi, quis Christum potius indueret, integra uestis accipitur et incorrupta adque indiuidua tunica possidetur. loquitur ac dicit scriptura diuina: de tunica autem, quia de superiore parte non consutilis sed per totum textilis fuerat, dixerunt ad inuicem: non scindamus llam sed sortiamur de ea, cuius sit. unitatem ille portabat de superiore parte uenientem id est de caelo et a patre uenientem quae ab accipiente ac possidente scindi omnino non poterat, sed totam semel et solidam firmitatem inseparabiliter obtinebat. possidere non potest indumentum Christi qui scindit et diuidit ecclesiam Christi. contra denique cum Salomone moriente 4 Io. 10,30. 6 1 Io. 5, 7. 16 Io. 19, 23 sq. .1 aduersum MTVI\' 2 dispargit R 3 ecclesiam christi G 5 sancto M s. l. m. 2 6 hi tres v, tres inquit M 8 et scindi M uoluntatem W, uoluntate G 9 non tenet dei legem GMR, dei legem non tenet v, dei legem W 10 fidem] dei R uitam GB, unitatem WM 11 unitas G sacramentum om. Gl 12 cohaerensii, coherentesM ostendit M dni nri GM 14 qui Ml potius christum G, christum Baluzius, ipsam potius v induceret R uestes ex ueste M m. 2 15 adque] et R indiuisa GMVRv 16 et dicit B, adicit Gl de om. R 17 superiora G cossutilis R, consutilis erat M 19 ille] illa W2v 20 superiori M ueniente R 21 ac] et W 22 sed totam sed totam G semel] simul v et om. R solida firmitate G 23 poterit R qui... christi om. B 24 solomone morientem G1 regnum eius et populus scinderetur, Achias propheta Hieroboam regi obuius factus in campo in duodecim scissuras uestimentum suum discidit dicens: sume tibi decem scissuras, quia haec dicit Dominus: ecce scindo regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem sceptra, et duo sceptra erunt ei propter seruum meum Dauid et propter Hierusalem ciuitatem quam elegi, ut ponam nomen meum illic. cum duodecim tribus Israel scinderentur, uestimentum suum propheta Achias discidit. at uero quia Christi populus non potest scindi, tunica eius per totum textilis et cohaerens diuisa a possidentibus non est: indiuidua, copulata, conexa ostendit populi nostri qui Christum induimus concordiam cohaerentem. sacramento uestis et signo declarauit ecclesiae unitatem.