Adulterari non potest sponsa Christi, incorrupta est et pudica. unam domum nouit, unius cubiculi sanctitatem casto pudore custodit. haec nos Deo seruat, haec filios regno quos generauit adsignat. quisque ab ecclesia segregatus adulterae iungitur a promissis ecclesiae separatur, nec perueniet ad Christi praemia qui reliquit ecclesiam Christi. alienus est, profanus est, hostis est. habere non potest Deum patrem qui ecclesiam non habet matrem. si potuit euadere quisque extra arcam Noe fuit, et qui extra ecclesiam foris fuerit euadit. monet Dominus et dicit: qui 25 Matth. 12, 30. 1 a singulis super sanguinis M\'RI. 2 insolitum S 2 ecclesia quoque Mv est om. G multitudine G incrementum R 3 funditatis G sol in multis radiis G sed et M 4 robor SW 6 licet] scilicet G difusa G, effusa S copia R largitatem G 7 originem R 8 tamen non M 9 arescet v 10 et] et in M, om. S 12 separatur ramos] desinit cod. S fol . 34 b, fol. 35 mutilato continetur nonnisi fragmentum cap.17 13 riuos suos M pandit WG2MI, spandit Gl, expandit RAPv 15 copiosa] gloriosa V spiritu quoque M 17 sponsa] ecclesia M 18 cu- bili W 19 dño R generat R 20 quisquis v segregatur M adul- terae...separatur om. M 21 ueniet M christi om. G 22 relinquid W M\'J R ecclesia R , 23 iam non M 24 si] sic V quisquis v, quisquam qui M, quisque si R arca R tunc fuit V 25 fuerit foris G non est mecum aduersus me est, et qui non mecum colligit spargit. qui pacem Christi et concordiam rumpit aduersus Christum facit: qui alibi praeter ecclesiam colligit Christi ecclesiam spargit. dicit Dominus: ego et pater unum sumus. et iterum de Patre et Filio et Spiritu sancto scriptum est: et tres unum sunt. et quisquam credit hanc unitatem de diuina firmitate uenientem, sacramentis caelestibus cohaerentem scindi in ecclesia posse et uoluntatum conlidentium diuortio separari? hanc unitatem qui non tenet, non tenet Dei legem, non tenet Patris et Filii fidem, uitam non tenet et salutem. Hoc unitatis sacramentum, hoc uinculum concordiae inseparabiliter cohaerentis ostenditur, quando in euangelio tunica Domini Iesu Christi non diuiditur omnino nec scinditur, sed sortientibus de ueste Christi, quis Christum potius indueret, integra uestis accipitur et incorrupta adque indiuidua tunica possidetur. loquitur ac dicit scriptura diuina: de tunica autem, quia de superiore parte non consutilis sed per totum textilis fuerat, dixerunt ad inuicem: non scindamus llam sed sortiamur de ea, cuius sit. unitatem ille portabat de superiore parte uenientem id est de caelo et a patre uenientem quae ab accipiente ac possidente scindi omnino non poterat, sed totam semel et solidam firmitatem inseparabiliter obtinebat. possidere non potest indumentum Christi qui scindit et diuidit ecclesiam Christi. contra denique cum Salomone moriente 4 Io. 10,30. 6 1 Io. 5, 7. 16 Io. 19, 23 sq. .1 aduersum MTVI\' 2 dispargit R 3 ecclesiam christi G 5 sancto M s. l. m. 2 6 hi tres v, tres inquit M 8 et scindi M uoluntatem W, uoluntate G 9 non tenet dei legem GMR, dei legem non tenet v, dei legem W 10 fidem] dei R uitam GB, unitatem WM 11 unitas G sacramentum om. Gl 12 cohaerensii, coherentesM ostendit M dni nri GM 14 qui Ml potius christum G, christum Baluzius, ipsam potius v induceret R uestes ex ueste M m. 2 15 adque] et R indiuisa GMVRv 16 et dicit B, adicit Gl de om. R 17 superiora G cossutilis R, consutilis erat M 19 ille] illa W2v 20 superiori M ueniente R 21 ac] et W 22 sed totam sed totam G semel] simul v et om. R solida firmitate G 23 poterit R qui... christi om. B 24 solomone morientem G1 regnum eius et populus scinderetur, Achias propheta Hieroboam regi obuius factus in campo in duodecim scissuras uestimentum suum discidit dicens: sume tibi decem scissuras, quia haec dicit Dominus: ecce scindo regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem sceptra, et duo sceptra erunt ei propter seruum meum Dauid et propter Hierusalem ciuitatem quam elegi, ut ponam nomen meum illic. cum duodecim tribus Israel scinderentur, uestimentum suum propheta Achias discidit. at uero quia Christi populus non potest scindi, tunica eius per totum textilis et cohaerens diuisa a possidentibus non est: indiuidua, copulata, conexa ostendit populi nostri qui Christum induimus concordiam cohaerentem. sacramento uestis et signo declarauit ecclesiae unitatem. Quis ergo sic sceleratus et perfidus, quis sic discordiae furore uesanus, ut aut credat scindi posse aut audeat scindere unitatem Dei, uestem Domini, ecclesiam Christi? monet ipse in euangelio suo et docet dicens: et erunt unus grex et unus pastor. et esse posse uno in loco aliquis existimat aut multos pastores aut greges plures? apostolus item Paulus hanc eandem nobis insinuans unitatem obsecrat et hortatur et dicit: obsecro, inquit, uos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in uobis schismata: sitis autem compositi in eodem sensu et in eadem sententia. et iterum dicit: sustinentes 3 I Reg. 11, 31, 32, 36. 18 Io. 10,16. 211 Cor. 1,10. 25 Eph. 4, 2 sq. 1 populum R a.hia X, aczas ex acazias R iheroboam G 2 obuiam G M 3 discindit R, scindit M tiblM***lF 5 sceptra decem R, x tribus M et duo sc. e.] Porro una tribus remanebit Msed m. 2 in ras . 6 eiWet M 8. I. m. 2 propter propter dauid sernum meum G 7 iherusalem G ponat R 8 cum...israel om. R tribus om. W scinderetur R 9 achaias B I, ahia M scindit M 11 coherentes G\' indiuiduam copulatam connexam V 13 coherentcs R declarnit Wl 15 sic est v 17 domini] dominicam G 18 et (ante docet) om. R erit GMRv 19 posse] se R in uno M exestimet G 20 plures gregesr idem M 21 et om. M ct dicit] dicens v 22 pcr] propterTF 23 id M 8. 1. m. 2 ipsnt R 25 sustinetis Wl inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem spiritus in coniunctione pacis. stare tu et uiuere putas posse de ecclesia recedentem, sedes sibi alias et diuersa domicilia condentem? cum dictum sit ad Rhaab, in qua praeformabatur ecclesia: patrem tuum et matrem tuam et fratres tuos et totam domum patris tui colliges ad te ipsam in domum tuam, et erit omnis qui exierit ostium domus tuae foras, reus sibi erit, item sacramentum Paschae nihil aliud in Exodi lege contineat quam ut agnus qui in figura Christi occiditur in domo una edatur. loquitur Deus dicens: in domo una comedetur, non eicietis de domo carnem foras. caro Christi et sanctum Domini eici foras non potest nec alia ulla credentibus praeter unam ecclesiam domus est. hanc domum, hoc unanimitatis hospitium designat et denuntiat Spiritus sanctus in psalmis dicens: Deus qui inhabitare facit unanimes in domo. in domo Dei, in ecclesia Christi unanimes habitant, concordes et simplices perseuerant. Idcirco et m columba uenit Spiritus sanctus: simplex animal et laetum est, non felle amarum, non morsibus saeuum, non unguium laceratione uiolentum, hospitia humana diligere, unius domus consortium nosse, cum generant simul filios edere, cum commeant uolatibus inuicem cohaerere, communi conuersatione uitam suam degere, oris osculo concordiam pacis agnoscere, legem circa omnia unanimitatis inplere. haec est in ecclesia noscenda simplicitas, haec caritas obtinenda, ut columbas dilectio fiaternitat imitetur, ut mansuetudo et lenitas agnis et ouibus aequetur. quid facit in pectore christiano luporum feritas et 5 Ios. 2,18 sq. 11 Ex. 12, 46. 15 Ps. 67, 7. 2 tu] te R, om. G 3sedet R 4 condentes R raab WGM 5 et (ante frat.) om. R 6 ad] et M ipsum G1 in W s. 1. m. 2 7 erit om. Baluzius 9 contineatur M 10 dna M 11 et non M eicitis G, eicietur M carnem de domo R, caro.. de domo M 14 domum hanc W nuntiat M 15 spiritus...psalmis om. R 16 in domo om. R 17 uuanimes RGl inhabitant M, habitent G 18 columbam V 19 est om. v 21 super edere M m. 2: alere cum (ante commeant) W 8.1. m. 2, om. G 22 comm*»eunt W uolatilibus MJVI 23 agnuscere M 25 dilectione Gl 27 adequetur G canum rabies et uenenum letale serpentum et cruenta saeuitia bestiarum? gratulandum est, cum tales de ecclesia separantur, ne columbas, ne oues Christi saeua sua et uenenata contagione praedentur. cohaerere et coniungi non potest amaritudo cum dulcedine, caligo cum lumine, pluuia cum serenitate, pugna cum pace, cum fecunditate sterilitas, cum fontibus siccitas, cum tranquillitate tempestas. nemo existimet bonos de ecclesia posse discedere: triticum non rapit uentus nec arborem solida radice fundatam procella subuertit: inanes paleae tempestate iactantur, inualidae arbores turbinis incursione uertuntur. hos execratur et percutit Iohannes apostolus dicens: ex nobis exierunt, sed non [fuerunt ex nobis. si enim fuissent ex nobis, mansissent nobiscum. Hinc haereses et factae sunt frequenter et fiunt, dum peruersa mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tenet unitatem. fieri uero haec Dominus permittit et patitur manente propriae libertatis arbitrio, ut dum corda et mentes nostras ueritatis discrimen examinat, probatorum fides integra manifesta luce clarescat. per apostolum praemonet Spiritus sanctus et dicit: oportet et haereses esse, ut probati manifesti sint in uobis. sic probantur fideles, sic perfidi deteguntur, sic et ante iudicii diem hic quoque iam iustorum adque iniustorum animae diuiduntur et a frumento paleae separantur. hinc sunt qui se ultro aput temerarios conuenas sine diuina dispositione praeficiunt, qui se praepositos sine ulla ordinationis lege constituunt, qui nemine episcopatum dante episcopi sibi nomen adsumunt: quos designat in psalmis Spiritus sanctus sedentes in 11 I Io. 2, 19. 20 I Cor. 11, 19. 1 rabies canum G rabies et uenenum om. R 3 sua om. M 7 extimet R 8 cum rapit WG, non sup. scr. m. 2 9 subuerti R tempestates R 10 et inualidae V turbines R incussione G fort. recte euertuntur v et percutit om. M 11 apostolus iohannes M ierunt G (e eras.) 13 nobiscum utique mansissent M, mans. utique nob. v 14 heresis W GMR 16 hoc R 17 ut dum corda om. G corda nostra v 20 esse et schismata V 23 hinc WG, hic M1, hi B:JI\'łv 24 se om. G conuenias R, conuentus M in ras . disputatione R 25 se praeficiunt G 27 pestilentiae in M pestilentiae cathedra, pestes et lues fidei, serpentis ore fallentes et corrumpendae ueritatis artifices, uenena letalia linguis pestiferis euomentes: quorum sermo ut cancer serpit, quorum tractatus pectoribus et cordibus singulorum mortale uirus infundit.