<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa010.opp-lat1"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p> Quae si quis consideret et examinet, tractatu longo adque argumentis <lb/>
            opus non est. probatio est ad fidem facilis conpendio <lb/>
            ueritatis. loquitur Dominus ad Petrum: ego tibi dico, inquit, <lb/>
            quia tu es Petrus et super istam petram aedificabo <lb/>
            ecclesiam meam, et portae inferorum non uincent <lb n="10"/>
            eam. dabo tibi claues regni caelorum: et quae ligaueris <lb/>
            super terram erunt ligata et in caelis, et quaecumque <lb/>
            solueris super terram erunt soluta et in caelis. <lb/>
            super unum aedificat ecclesiam, et quamuis apostolis omnibus <lb/>
            post resurrectionem suam parem potestatem tribuat et dicat: sicut u t<lb n="15"/>
            misit me pater et ego mitto uos. accipite Spiritum <lb/>
            sanctum: si cuius remiseritis peccata, remittentur <lb/>
            illi: si cuius tenueritis, tenebuntur, tamen ut

<note type="footnote"> 8 Matth. 16,18 sq. 15 Io. 20, 21 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">praetecto S,</hi> praetextuW1*? antichristi tam <hi rend="italic">S</hi> 2 ut] et <hi rend="italic">MR</hi> subtili <lb/>
            arte <hi rend="italic">ex</hi> snbtibiatebe <hi rend="italic">R m. 2</hi> 3 <hi rend="italic">ueritates M,</hi> unitatis <hi rend="italic">coni. Baluzius</hi> <lb/>
            originom] ordinem <hi rend="italic">G</hi> 4 nec <hi rend="italic">(ante</hi> mag.) om. <hi rend="italic">R</hi> magisterii <hi rend="italic">MV,</hi> magi- <lb/>
            <hi rend="italic">steri S, magistri WR Gv</hi> 6 quis non <hi rend="italic">G</hi> consideraturS(a in <hi rend="italic">e coff. tK. J)</hi> <lb/>
            tractu <hi rend="italic">NtB,</hi> tracto <hi rend="italic">S</hi> longo <hi rend="italic">om. G</hi> 7 conpendium <hi rend="italic">G7</hi> 8 dico tibi <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            inquit <hi rend="italic">om. G</hi> 9 istam] hanc <hi rend="italic">v</hi> 11 dabo tibi <hi rend="italic">S,</hi> tibi <hi rend="italic">dabo WGMVR,</hi> et tibi <lb/>
            dabo v legaueris -legata <hi rend="italic">M</hi> 12 et <hi rend="italic">(ante</hi> in) om. <hi rend="italic">S</hi> 13 saper] in S <lb/>
            <hi rend="italic">poet</hi> in caelis <hi rend="italic">add. Mv :</hi> et idem (et iterum eidem <hi rend="italic">v)</hi> post resarrectionem <lb/>
            suam dicit: pasce oues meas <hi rend="italic">(Io. 21, 16 sq.), uerba</hi> om. <hi rend="italic">SWGVR</hi> <lb/>
            14 nnum <hi rend="italic">SWGMIRV,</hi> illum unum <hi rend="italic">M*v</hi> ecclesiam suam <hi rend="italic">v; continuo<lb/>
             add. Mv:</hi> et illi pascendas oues mandat (mandat oues v) suas; <hi rend="italic">his adiungit <lb/>
            M solus:</hi> et quamuis apostolis omnibus parem tribuat potestatem, unam <lb/>
            tamen cathedram constituit et unitatis originem atque (atque <hi rend="italic">deletum<lb/>
             m</hi>. 2) orationis suae auctoritate disposuit. hoc erant ptique et ceteri quod <lb/>
            Petrus, sed primatus Petro datur ut <hi rend="italic">(ex</hi> et m. 2) una ecclesia et cathedra <lb/>
            una monstretur. et pastores sunt omnes, sed grez unus ostenditur, qui ab <lb/>
            apostolis omnibus nnanimi consensione pascator. hanc et Pauli unitatem <lb/>
            qui non tenet, tenere se fidem credit? qui cathedram Petri super quam <lb/>
            fundata ecclesia est deserit, in ecclesia se esse confidit ? super unUDl aedificauit <lb/>
            ecclesiam 16 accipe <hi rend="italic">S</hi> 17 si cui <hi rend="italic">Rsv,</hi> sicut <hi rend="italic">R\', - item 1.18</hi> <lb/>
            . remittuntur <hi rend="italic">R</hi> 18 illis <hi rend="italic">M, om. G</hi> </note><lb/>


<pb n="213"/>
            unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipientem. <lb/>
            sua auctoritate disposuit. hoc erant utique et ceteri apostoli quod <lb/>
            fuit Petrus, pari consortio praediti et honoris et potestatis, sed <lb/>
            exordium ab unitate proficiscitur, ut ecclesia Christi una monstretur. <lb/>
            quam unam ecclesiam etiam in cantico canticorum Spiritus <lb n="5"/>
            sanctus ex persona Domini designat et dicit: una est columbamea, <lb/>
            perfecta mea, una est matri suae, electa <lb/>
            genetrici suae. hanc ecclesiae unitatem qui non tenet tenere <lb/>
            se fidem credit? qui ecclesiae renititur et resistit in ecclesia <lb/>
             se esse confidit? quando et beatus apostolus Paulus hoc idem <lb n="10"/>
            doceat et sacramentum unitatis ostendat dicens: unum corpus <lb/>
            et unus spiritus, una spes uocationis uestrae, unus <lb/>
            Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus. 
</p></div></div></body></text></TEI>