Cauenda sunt autem non solum quae sunt aperta adque manifesta sed et astutae fraudis subtilitate fallentia. quid uero astutius quidue subtilius, quam ut Christi aduentu detectus ac prostratus inimicus, postquam lux gentibus uenit et sospitandis hominibus salutare lumen effulsit, ut surdi auditum gratiae spiritalis admitterent, aperirent ad Dominum oculos caeci, infirmi aeterna sanitate reualescerent, clodi ad ecclesiam currerent, muti claris uocibus et precibus orarent, uidens ille idola derelicta et per nimium credentium populum sedes suas et templa deserta excogitauerit nonam fraudem, ut sub ipso christiani nominis titulo fallat incautos? haereses inuenit et schismata, quibus subuerteret fidem, ueritatem corrumperet, scinderet unitatem. quos detinere non potest in uiae ueteris caecitate circumscribit et decipit noui itineris errore. rapit de ipsa ecclesia homines et, dum sibi adpropinquasse iam lumini adque euasisse saeculi noctem uidentur, alias nescientibus tenebras rursus infundit, ut cum euangelio Christi et cum obseruatione eius et lege non stantes christianos se uocent et ambulantes in tenebris habere se lumen existiment blandiente aduersario adque fallente, qui secundum apostoli uocem transfigurat se uelut angelum lucis et ministros subornat suos uelut ministros iustitiae adserentes noctem pro die, interitum pro salute, desperationem sub obtentu spei, 1 facere] fieri VR 2 semare. Mandat G nutet super ut et M m. 2 3 errores S areptus M excuti G uentuletur S 6 autem fratres dilectissimi v quae sunt] que eunt R 7 et M 8. I. m. 2 a*stute G 8 prostratus ex promptus R m. 2 10 efulsit W, infulsit M ad ante auditum G 8. 1. m. 2 11 aperirent om. R deum Gv oculos suos W GMv 12 claudi Wv current S 14 et S, ac WGMRv 15 excogitauerat G, excogitauit M2 16 heresis SWlR et ex aut G m. 2 scismata SW, ita saepius 17 quos ex q** M m. 2 18 ueteris] tieteris S 19 cum S 20 adpropinquanti M lumine M, lumina G, ImnenJS 21 rurrus G infudit MG* ut] et S 22 et cum] ut cum W 23 seuocant M 24 existimant G 25 angelus M 26 suos subornat G, suos ornatM si uelut S 27 diem S salutem S obtentum Gl 14* perfidiam sub praetexto fidei, antichristum sub uocabulo Christi, ut dum uerisimilia mentiuntur, ueritatem subtilitate frustrentur. hoc eo fit, fratres dilectissimi, dum ad ueritatis originem non reditur nec caput quaeritur nec magisterii caelestis doctrina seruatur.