In nobis uero sic unanimitas deminuta est, ut et largitas operationis infracta est. domos tunc et fundos uenundabant et thesauros sibi in caelo reponentes distribuenda in usus indigentium pretia apostolis offerebant. at nunc de patrimonio nec decimas damus et cum uendere iubeat Dominus, emimus potius et augemus. sic in nobis emarcuit uigor fidei, sic credentium robur elanguit. et idcirco Dominus tempora nostra respiciens in euangelio suo dicit: filius hominis cum uenerit, putas inueniet fidem in terra? uidemus fieri quod ille praedixit. in Dei timore, in lege iustitiae, in dilectione, in opere fides nulla est. nemo futurorum metum cogitat, diem Domini et iram Dei et incredulis uentura supplicia et statuta perfidis aeterna tormenta nemo considerat. quicquid metueret conscientia nostra, si crederet, quia non credit, omnino nec metuit. si autem crederet, et caueret: si caueret, et euaderet.