<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa010.opp-lat1"><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p> . Haec unanimitas sub apostolis olim fuit: sic nouus credentium <lb/>
            populus Domini mandata custodiens caritatem suam tenuit. probat <lb/>
            scriptura quae dicit: turba autem eorum qui crediderant<lb n="5"/>
            anima ac mente una agebant. et iterum: et erant <lb/>
            perseuerantes omnes unanimes in oratione cum mulieribus <lb/>
            et Maria quae fuerat mater Iesu et fratribus <lb/>
            eius. et ideo efficacibus precibus orabant, ideo impetrare <lb/>
            cum fiducia poterant quodcumque de Dei misericordia<lb n="10"/>
            postulabant. 
</p></div></div></body></text></TEI>