. Haec unanimitas sub apostolis olim fuit: sic nouus credentium populus Domini mandata custodiens caritatem suam tenuit. probat scriptura quae dicit: turba autem eorum qui crediderant anima ac mente una agebant. et iterum: et erant perseuerantes omnes unanimes in oratione cum mulieribus et Maria quae fuerat mater Iesu et fratribus eius. et ideo efficacibus precibus orabant, ideo impetrare cum fiducia poterant quodcumque de Dei misericordia postulabant.