Opto equidem, dilectissimi fratres, et consulo pariter et suadeo, ut si fieri potest nemo de fratribus pereat et consentientis populi corpus unum gremio suo gaudens mater includat. si tamen quosdam schismatum duces et dissensionis auctores in caeca et obstinata dementia permanentes non potuerit ad salutis uiam consilium salubre reuocare, ceteri tamen uel simplicitate capti uel errore inducti uel aliqua fallentis astutiae calliditate decepti a fallaciae uos laqueis soluite, uagantes gressus ab erroribus liberate, iter rectum uiae caelestis adgnoscite. contestantis apostoli uox est: praecipimus uobis in nomine Domini Iesu Christi ut recedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate et non secundum 1 Bom. 3, 3 sq. 23 II Thess. 3, 6. 1 apostolus paulas V, pauL apost. v in epistola sua loquitur v si] sic R 2 a fide W s. l. m. 2 3 euacuabit WG absit om. G 5 maior et] maiora G in (ante legis) om. VM2 disciplinam G 6 ucritate] ยป*memores M 7 ecclesiam GMl 8 adque WGMR, atqui v maiorem consecuntur f. s. L immo ampliorem V teste Rigaltio 9 segregat W quibus V iunctis G 10 contagione R hi uero R* 11 tam M in ras . sunt M s. I . m. 2 12 pace] luce G fuerant R 14 opto] hortor V 15 consentienti Rl 16 sinum (pro unum) gremio suo MI, sinu gremii sui M3 19 consilio salubri M* reuocari Rl 20 fallentia R astutia calliditatis G 23 uobis inquit RGv, inquit nobis M domini nostriMv, domini dei R 24 fratribus om. W 25 et om. M non om. R traditionem quam acceperunt a nobis. et iterum dicit: nemo uos decipiat inanibus uerbis: propterea enim uenit ira Dei super filios contumaciae. nolite ergo esse participes eorum. recedendum est a delinquentibus uel immo fugiendum, ne dum quis male ambulantibus iungitur et per itinera erroris et criminis graditur, a uia ueri itineris exerrans pari crimine et ipse teneatur. unus Deus est et Christus unus et una ecclesia eius et fides una et plebs una in solidam corporis unitatem concordiae glutino copulata. scindi unitas non potest nec corpus unum discidio conpaginis separari, diuulsis laceratione uisceribus in frusta discerpi. quicquid a matrice discesserit . seorsum uiuere et spirare non poterit, substantiam salutis amittit.