Nam et ludam inter apostolos Dominus elegit, et tamen Dominum ludas postmodum tradidit. non tamen idcirco apostolorum firmitas et fides cecidit, quia proditor ludas ab eorum societate defecit. sic et hic non statim confessorum sanctitas et dignitas conminuta est, quia quorundam fides fracta est. beatus 6 Luc. 18,14. 2 confessoribus GMX 3 est sit] est christi si R 4 dic.t G 5 imiturum Bl cum B s. l. m. 2 6 et qui] qui autem M se om. M 9 humilitate G 13 sit turbulenta v 15 laudis et confessionis V culpabilis ex cuius M m. 2 et detestabilis om. V, et detestabilis uita M* 16 confeseionis suae M malam conuersationem MBl 17 prodegerit 7Gl, prodigerit G2, protegerit W, prodideritM (idi in ras.), om. R 18 denique ipsam F 20 quasi sit v 21 premium ex primum G m. 2 23 iudan W sed n 8. 1 . 24 postmodum iudas M tradidit WM*, prodidit RM\', prodit G 25 fides et firmitas Rv docidit M 27 dignitas et sanctitas G comminuta est ex comminutas Rm. 2 apostolus loquitur in epistula sua dicens: quid enim si exciderunt a fide quidam illorum, numquid infidelitas illorum fidem Dei euacuauit? absit: est enim Deus uerax, omnis autem homo mendax. stat confessorum pars maior et melior in fidei suae robore et in legis ac disciplinae dominicae ueritate, nec ab ecclesiae pace discedunt qui se in ecclesia gratiam consecutos de Dei dignatione meminerunt, adque hoc ipso ampliorem consecuntur fidei suae laudem, quod ab eorum perfidia segregati qui iuncti confessionis consortio fuerunt a contagio criminis recesserunt: uero inluminati euangelii lumine, pura et candida Domini luce radiati tam sunt in conseruanda Christi pace laudabiles quam fuerunt in diaboli congressione uictores.