<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa010.opp-lat1"><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Nam et ludam inter apostolos Dominus elegit, et tamen Dominum  <lb/>
            ludas postmodum tradidit. non tamen idcirco apostolorum <lb/>
             firmitas et fides cecidit, quia proditor ludas ab eorum <lb n="25"/>
            societate defecit. sic et hic non statim confessorum sanctitas et <lb/>
            dignitas conminuta est, quia quorundam fides fracta est. beatus

<note type="footnote"> 6 Luc. 18,14. </note>

<note type="footnote"> 2 confessoribus <hi rend="italic">GMX</hi> 3 est sit] est christi si <hi rend="italic">R</hi> 4 dic.t <hi rend="italic">G</hi> 5 imiturum <lb/>
            <hi rend="italic">Bl</hi> cum <hi rend="italic">B s. l. m. 2</hi> 6 et qui] qui autem <hi rend="italic">M</hi> se <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            9 humilitate <hi rend="italic">G</hi> 13 sit turbulenta <hi rend="italic">v</hi> 15 laudis et confessionis <hi rend="italic">V</hi> culpabilis <lb/>
            ex cuius <hi rend="italic">M m. 2</hi> et detestabilis <hi rend="italic">om. V,</hi> et detestabilis uita <hi rend="italic">M*</hi> <lb/>
            16 confeseionis suae <hi rend="italic">M</hi> malam conuersationem <hi rend="italic">MBl</hi> 17 prodegerit <lb/>
            <hi rend="italic">7Gl,</hi> prodigerit <hi rend="italic">G2,</hi> protegerit <hi rend="italic">W, prodideritM (idi in ras.), om. R</hi> <lb/>
            18 denique ipsam <hi rend="italic">F</hi> 20 quasi sit <hi rend="italic">v</hi> 21 premium <hi rend="italic">ex</hi> primum <hi rend="italic">G m. 2</hi> <lb/>
            23 iudan <hi rend="italic">W sed</hi> n 8. <hi rend="italic">1</hi>. 24 postmodum iudas <hi rend="italic">M</hi> tradidit <hi rend="italic">WM*,</hi> prodidit <lb/>
            <hi rend="italic">RM\',</hi> prodit <hi rend="italic">G</hi> 25 fides et firmitas <hi rend="italic">Rv</hi> docidit <hi rend="italic">M</hi> 27 dignitas <lb/>
            et sanctitas <hi rend="italic">G</hi> comminuta est <hi rend="italic">ex</hi> comminutas <hi rend="italic">Rm. 2</hi> </note> <lb/>


<pb n="230"/>
            apostolus loquitur in epistula sua dicens: quid enim si exciderunt <lb/>
            a fide quidam illorum, numquid infidelitas <lb/>
            illorum fidem Dei euacuauit? absit: est enim <lb/>
            Deus uerax, omnis autem homo mendax. stat confessorum <lb/>
            pars maior et melior in fidei suae robore et in legis ac disciplinae<lb n="5"/>
            dominicae ueritate, nec ab ecclesiae pace discedunt qui <lb/>
            se in ecclesia gratiam consecutos de Dei dignatione meminerunt, <lb/>
            adque hoc ipso ampliorem consecuntur fidei suae laudem, quod <lb/>
            ab eorum perfidia segregati qui iuncti confessionis consortio fuerunt <lb/>
            a contagio criminis recesserunt: uero inluminati euangelii<lb n="10"/>
            lumine, pura et candida Domini luce radiati tam sunt in conseruanda <lb/>
            Christi pace laudabiles quam fuerunt in diaboli congressione <lb/>
            uictores. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p> Opto equidem, dilectissimi fratres, et consulo pariter et <lb/>
            suadeo, ut si fieri potest nemo de fratribus pereat et consentientis<lb n="15"/>
            populi corpus unum gremio suo gaudens mater includat. si <lb/>
            tamen quosdam schismatum duces et dissensionis auctores in <lb/>
            caeca et obstinata dementia permanentes non potuerit ad salutis <lb/>
            uiam consilium salubre reuocare, ceteri tamen uel simplicitate <lb/>
            capti uel errore inducti uel aliqua fallentis astutiae calliditate<lb n="20"/>
            decepti a fallaciae uos laqueis soluite, uagantes gressus ab erroribus <lb/>
            liberate, iter rectum uiae caelestis adgnoscite. contestantis <lb/>
            apostoli uox est: praecipimus uobis in nomine Domini <lb/>
            Iesu Christi ut recedatis ab omnibus fratribus ambulantibus <lb/>
            inordinate et non secundum

<note type="footnote"> 1 Bom. 3, 3 sq. 23 II Thess. 3, 6. </note>

<note type="footnote"> 1 apostolus paulas <hi rend="italic">V,</hi> pauL apost. <hi rend="italic">v</hi> in epistola sua loquitur <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            si] sic <hi rend="italic">R</hi> 2 a fide <hi rend="italic">W s. l. m. 2</hi> 3 euacuabit <hi rend="italic">WG</hi> absit <hi rend="italic">om. G</hi> <lb/>
            5 maior et] maiora <hi rend="italic">G</hi> in <hi rend="italic">(ante</hi> legis) <hi rend="italic">om. VM2</hi> disciplinam <hi rend="italic">G</hi> 6 ucritate] <lb/>
            <hi rend="italic">»*memores M</hi> 7 ecclesiam <hi rend="italic">GMl</hi> 8 adque <hi rend="italic">WGMR,</hi> atqui <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            maiorem consecuntur f. s. L immo ampliorem <hi rend="italic">V teste Rigaltio</hi> 9 segregat <lb/>
            <hi rend="italic">W</hi> quibus <hi rend="italic">V</hi> iunctis <hi rend="italic">G</hi> 10 contagione <hi rend="italic">R</hi> hi uero <hi rend="italic">R*</hi> 11 tam <lb/>
            <hi rend="italic">M in ras</hi>. sunt <hi rend="italic">M s. I</hi>. m. 2 12 pace] luce <hi rend="italic">G</hi> fuerant <hi rend="italic">R</hi> 14 opto] <lb/>
            hortor <hi rend="italic">V</hi> 15 consentienti <hi rend="italic">Rl</hi> 16 sinum <hi rend="italic">(pro</hi> unum) gremio suo <hi rend="italic">MI,</hi> <lb/>
            sinu gremii sui <hi rend="italic">M3</hi> 19 consilio salubri <hi rend="italic">M*</hi> reuocari Rl 20 fallentia <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> astutia calliditatis <hi rend="italic">G</hi> 23 uobis inquit <hi rend="italic">RGv,</hi> inquit nobis <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            domini nostriMv, domini dei <hi rend="italic">R</hi> 24 fratribus om. <hi rend="italic">W</hi> 25 et <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            non <hi rend="italic">om. R</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="231"/>
            traditionem quam acceperunt a nobis. et iterum dicit: nemo <lb/>
            uos decipiat inanibus uerbis: propterea enim uenit <lb/>
            ira Dei super filios contumaciae. nolite ergo esse <lb/>
            participes eorum. recedendum est a delinquentibus uel immo <lb/>
            fugiendum, ne dum quis male ambulantibus iungitur et per <lb n="5"/>
            itinera erroris et criminis graditur, a uia ueri itineris exerrans <lb/>
            pari crimine et ipse teneatur. unus Deus est et Christus unus et <lb/>
            una ecclesia eius et fides una et plebs una in solidam corporis <lb/>
            unitatem concordiae glutino copulata. scindi unitas non potest <lb/>
             nec corpus unum discidio conpaginis separari, diuulsis laceratione <lb n="10"/>
            uisceribus in frusta discerpi. quicquid a matrice discesserit . <lb/>
            seorsum uiuere et spirare non poterit, substantiam salutis amittit. 
</p></div></div></body></text></TEI>