<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa010.opp-lat1"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p> Ynde nobis exemplum datum est ueteris hominis uiam fugere, <lb/>
            uestigiis Christi uincentis insistere, ne denuo incauti in mortis <lb/>
            laqueum reuoluamur sed ad periculum prouidi accepta inmortalitate<lb n="10"/>
            potiamur. inmortalitatem autem potiri quomodo possumus, <lb/>
            nisi ea quibus mors expugnatur et uincitur Christi mandata seruemus <lb/>
            ipso monente et dicente: si uis ad uitam uenire, <lb/>
            serua mandata, et iterum: si feceritis quod mando <lb/>
            nobis, iam non dico uos seruos sed amicos. hos denique<lb n="15"/>
            fortes dicit et stabiles, hos super petram robusta mole fundatos, <lb/>
            hos contra omnes tempestates et turbines saeculi inmobili <lb/>
            et inconcussa firmitate solidatos. qui audit, inquit, uerba <lb/>
            mea et facit ea, similabo eum uiro sapienti, qui <lb/>
            aedificauit domum suam super petram. descendit <lb n="20"/>
            pluuia, aduenerunt flumina, uenerunt uenti et inpegerunt <lb/>
            in domum illam: et non cecidit. fundata <lb/>
            enim fuit super petram. uerbis igitur eius insistere, quaecumque <lb/>
            et docuit et fecit discere et facere debemus. ceterum <lb/>
            credere se in Christo quomodo dicit, qui non facit quod Christus

<note type="footnote">13 Matth. 19,17. 14 Io. 15, 14 sq. 18 Matth. 7, 24 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 semper eiusJf est om. JR eius circnmneniendis <hi rend="italic">G</hi> 2 hominib. <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            hominis <hi rend="italic">Gm.2</hi> 3 statim <hi rend="italic">ex</hi> statum <hi rend="italic">Om. 2</hi> rude anima <hi rend="italic">S,</hi> rues anima <lb/>
            <hi rend="italic">M1,</hi> rudes animas <hi rend="italic">WGM*Bv</hi> 4 credelitate G1, crudelitate <hi rend="italic">SM,</hi> crudelitas <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> decipit <hi rend="italic">Gl,</hi> decoepit <hi rend="italic">M</hi> 5 obriperet <hi rend="italic">SB</hi> 6 agnitus est <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            9 uincentis] ninentis <hi rend="italic">scripsit Baltusius</hi> ne] nec <hi rend="italic">G</hi> 11 inmortalitatem <lb/>
            <hi rend="italic">BY,</hi> immortalitate <hi rend="italic">WGMBf)</hi> possumus <hi rend="italic">W sed</hi> u <hi rend="italic">corr</hi>. 13 pernenire <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 14 feceritis inquit <hi rend="italic">M</hi> quod <hi rend="italic">WG MVR,</hi> quoad <hi rend="italic">S,</hi> quae <hi rend="italic">v <lb/>
            15 dicam v denique] denuo B</hi> 16 et stabiles dicitM <hi rend="italic">supra G</hi> 19 illum <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 20 <hi rend="italic">aedificabit S,</hi> etificat <hi rend="italic">W</hi> suam <hi rend="italic">M 8. I. m. 2</hi> supra <hi rend="italic">Wv</hi> 21 ad- <lb/>
            <hi rend="italic">uenerunt SWGMVB,</hi> uenerunt v <hi rend="italic">nenerunt SWMVB,</hi> flauerunt <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            inpigerunt <hi rend="italic">S</hi> 23 supra <hi rend="italic">W eius</hi> igitur <hi rend="italic">B</hi> 24 et <hi rend="italic">(ante</hi> docuit) <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> 25 christum <hi rend="italic">Wv</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="211"/>
            facere praecepit? aut unde perueniet ad praemium fidei qui fidem <lb/>
            non uult seruare mandati? nutet necesse est et uagetur et spiritu <lb/>
            erroris abreptus uelut puluis quem uentus excutit uentiletur <lb/>
            nec ambulando proficiet ad salutem qui salutaris uiae non tenet <lb/>
            ueritatem. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>