Ynde nobis exemplum datum est ueteris hominis uiam fugere, uestigiis Christi uincentis insistere, ne denuo incauti in mortis laqueum reuoluamur sed ad periculum prouidi accepta inmortalitate potiamur. inmortalitatem autem potiri quomodo possumus, nisi ea quibus mors expugnatur et uincitur Christi mandata seruemus ipso monente et dicente: si uis ad uitam uenire, serua mandata, et iterum: si feceritis quod mando nobis, iam non dico uos seruos sed amicos. hos denique fortes dicit et stabiles, hos super petram robusta mole fundatos, hos contra omnes tempestates et turbines saeculi inmobili et inconcussa firmitate solidatos. qui audit, inquit, uerba mea et facit ea, similabo eum uiro sapienti, qui aedificauit domum suam super petram. descendit pluuia, aduenerunt flumina, uenerunt uenti et inpegerunt in domum illam: et non cecidit. fundata enim fuit super petram. uerbis igitur eius insistere, quaecumque et docuit et fecit discere et facere debemus. ceterum credere se in Christo quomodo dicit, qui non facit quod Christus 13 Matth. 19,17. 14 Io. 15, 14 sq. 18 Matth. 7, 24 sq. 1 semper eiusJf est om. JR eius circnmneniendis G 2 hominib. ex hominis Gm.2 3 statim ex statum Om. 2 rude anima S, rues anima M1, rudes animas WGM*Bv 4 credelitate G1, crudelitate SM, crudelitas B decipit Gl, decoepit M 5 obriperet SB 6 agnitus est B 9 uincentis] ninentis scripsit Baltusius ne] nec G 11 inmortalitatem BY, immortalitate WGMBf) possumus W sed u corr . 13 pernenire B 14 feceritis inquit M quod WG MVR, quoad S, quae v 15 dicam v denique] denuo B 16 et stabiles dicitM supra G 19 illum B 20 aedificabit S, etificat W suam M 8. I. m. 2 supra Wv 21 ad- uenerunt SWGMVB, uenerunt v nenerunt SWMVB, flauerunt Gv inpigerunt S 23 supra W eius igitur B 24 et (ante docuit) om. M 25 christum Wv facere praecepit? aut unde perueniet ad praemium fidei qui fidem non uult seruare mandati? nutet necesse est et uagetur et spiritu erroris abreptus uelut puluis quem uentus excutit uentiletur nec ambulando proficiet ad salutem qui salutaris uiae non tenet ueritatem.