Non tamen nos moueat aut turbet multorum nimia et abrupta perfidia, sed potius fidem nostram praenuntiatae rei ueritate corroboret. ut quidam tales esse coeperunt, quia haec ante praedicta sunt, ita ceteri fratres ab eiusmodi caueant, quia et haec ante praedicta sunt instruente Domino et dicente: uos autem cauete, ecce praedixi uobis omnia. uitate quaeso uos eiusmodi homines et a latere adque auribus uestris perniciosa conloquia uelut contagium mortis arcete, sicut scriptum est: saepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam. et iterum: conrumpunt ingenia bona confabulationes. pessimae. docet Dominus et admonet a talibus recedendum: caeci sunt, inquit, duces caecorum. caecus autem caecum ducens simul in foueam cadent. auersandus. est talis adque fugiendus quisque fuerit ab ecclesia separatus. 16 Marc. 13, 23. 19 Sir. 28, 24. 21 I Cor. 15, 33. 23 Matth. 15,14. 3 iannes WMV, iamnes RGv 4 mosi W hi] isti R resistent WT reakterunt M neritati] add. 1421\': homines corrupti sensu, reprobi circa fidem sed ita V 5 -proficiunt WM 6 et om. W 7 dicta Jtf1 8 probationes V 10 excaecat] excedat G 12 arrnpta R 13 nostram Ms.l.m.2 praennntiata R, praennntiante M\'v , praennnitas V teste Rigaltio 14 post ut add. M*: qtifl et haec M 15 ita...1.16 sunt om. W et om. R 16 et dicente dno M 17 nitate ex uita W m. 2 nos fratres quaeso M sed fratres 8. 1. m. 2, nos fratres v huiusmodi M 18 ab auribus MV 19 saepi inquit M 21 iterum dicit M ingenia. bona] mores bonos M 22 et B B. I. m. 2 esse recedendum V 23 inquit] autem R 24 cadunt v aduersandus M 25 quisquis Gv ID. 15 peruersus est huiusmodi et peccat et est a semet ipso damnatus. an esse sibi cum Christo uidetur qui aduersum sacerdotes Christi facit, qui se a cleri eius et plebis societate secernit? arma ille contra ecclesiam portat, contra Dei dispositionem repugnat. hostis altaris, aduersus sacrificium Christi rebellis, pro fide perfidus, pro religione sacrilegus, inobsequens seruus, filius impius, frater inimicus contemptis episcopis et Dei sacerdotibus derelictis constituere audet aliud altare, precem alteram inlicitis uocibus facere, dominicae hostiae ueritatem per falsa sacrificia profanare, nec scire quoniam qui contra ordinationem Dei nititur ob temeritatis audaciam diuina animaduersione punitur.