<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa010.opp-lat1"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Malum. hoc, fidelissimi fratres, iam pridem coeperat, sed <lb/>
            nunc creuit eiusdem mali infesta clades et surgere ac pullulare <lb/>
            plus coepit haereticae peruersitatis et schismatum uenenata pernicies,<lb n="15"/>
            quia et sic in occasu mundi oportebat praenuntiante per <lb/>
            apostolum nobis et praemonente Spiritu sancto: in nouissimis, <lb/>
            inquit, diebus aderunt tempora molesta, erunt homines <lb/>
            sibi placentes, superbi, tumidi, cupidi, blasphemi. <lb/>
            parentibus in dicto non audientes, ingrati,<lb n="20"/>
            impii, sine adfectu, sine foedere, delatores, incontinentes, <lb/>
            inmites, bonum non amantes, proditores, <lb/>
            procaces, stupore inflati, uoluptates magis quam <lb/>
            Deum diligentes, habentes deformationem religionis, <lb/>
            uirtutem autem eius abnegantes. ex his sunt <lb n="25"/>
            qui repunt in domos et praedantur mulierculas

<note type="footnote"> 2 Marc. 12, 29 sq. 17 II Tim. 3,1 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 euangelio suo <hi rend="italic">V</hi> cum spei] dicit cum ipse <hi rend="italic">R</hi> 2 conpendii breuitate <lb/>
            <hi rend="italic">M post</hi> dirigeret <hi rend="italic">add</hi>. ait <hi rend="italic">M2</hi> 3 inquit <hi rend="italic">om. MR</hi> dominus] <lb/>
            deus <hi rend="italic">v</hi> unus est <hi rend="italic">W</hi> 8. <hi rend="italic">1. m. 2</hi> 5 et de tota uirtute tua <hi rend="italic">om. R</hi> hoc <lb/>
            est <hi rend="italic">M\'v</hi> primum mandatum <hi rend="italic">v</hi> 6 tuum <hi rend="italic">om. G</hi> 10 custodiat 221 <lb/>
            11 quis <hi rend="italic">W</hi> 13 hoc om. <hi rend="italic">R</hi> fidelissimi] dilectissimi <hi rend="italic">KV</hi> 14 exsurgere <lb/>
            <hi rend="italic">Rv</hi> pululare <hi rend="italic">W</hi> 15 cshismatum <hi rend="italic">G</hi> 16 et sic <hi rend="italic">Wll,</hi> sic et JR, <lb/>
            sic <hi rend="italic">M</hi> fieri oportebat <hi rend="italic">v,</hi> oportebat fieri <hi rend="italic">M sed</hi> fieri 8. <hi rend="italic">I</hi>. m. 2 18 et <lb/>
            erunt <hi rend="italic">v</hi> 19 cupidi om. <hi rend="italic">G</hi> 20 in dicto non (non <hi rend="italic">om. B)</hi> audientes (obaud. <lb/>
            <hi rend="italic">M) WGBlM,</hi> non obedientes <hi rend="italic">B2V,</hi> in dicto inaudientes <hi rend="italic">Gronou. p. 629</hi> <lb/>
            21 <hi rend="italic">super</hi> sine affectione <hi rend="italic">Mm. 2 ponit:</hi> sine mia 22 non <hi rend="italic">W s. I. m. 2</hi> <lb/>
            23 <hi rend="italic">super</hi> inflati <hi rend="italic">Mm. 2 ponit;</hi> ambitiosi 25 his] iis <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>


<pb n="225"/>
            oneratas peccatis quae ducuntur uariis desideriis, <lb/>
            semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis <lb/>
            peruenientes. et quomodo Iannes et Mambres <lb/>
            restiterunt Moysi, sic et hi resistunt ueritati, sed <lb/>
             non proficient plurimum. imperitia enim eorum manifesta <lb n="5"/>
            erit omnibus, sicut et illorum fuit. adimplentur <lb/>
            quaecumque praedicta sunt et adpropinquante iam saeculi fine <lb/>
            hominum pariter ac temporum probatione uenerunt. magis ac <lb/>
            magis aduersario saeuiente error fallit, extollit stupor, liuor incendit, <lb/>
            cupiditas excaecat, deprauat inpietas, superbia inflat, <lb n="10"/>
            discordia exasperat, ira praecipitat. 
</p></div></div></body></text></TEI>