Malum. hoc, fidelissimi fratres, iam pridem coeperat, sed nunc creuit eiusdem mali infesta clades et surgere ac pullulare plus coepit haereticae peruersitatis et schismatum uenenata pernicies, quia et sic in occasu mundi oportebat praenuntiante per apostolum nobis et praemonente Spiritu sancto: in nouissimis, inquit, diebus aderunt tempora molesta, erunt homines sibi placentes, superbi, tumidi, cupidi, blasphemi. parentibus in dicto non audientes, ingrati, impii, sine adfectu, sine foedere, delatores, incontinentes, inmites, bonum non amantes, proditores, procaces, stupore inflati, uoluptates magis quam Deum diligentes, habentes deformationem religionis, uirtutem autem eius abnegantes. ex his sunt qui repunt in domos et praedantur mulierculas 2 Marc. 12, 29 sq. 17 II Tim. 3,1 sq. 1 euangelio suo V cum spei] dicit cum ipse R 2 conpendii breuitate M post dirigeret add . ait M2 3 inquit om. MR dominus] deus v unus est W 8. 1. m. 2 5 et de tota uirtute tua om. R hoc est M\'v primum mandatum v 6 tuum om. G 10 custodiat 221 11 quis W 13 hoc om. R fidelissimi] dilectissimi KV 14 exsurgere Rv pululare W 15 cshismatum G 16 et sic Wll, sic et JR, sic M fieri oportebat v, oportebat fieri M sed fieri 8. I . m. 2 18 et erunt v 19 cupidi om. G 20 in dicto non (non om. B) audientes (obaud. M) WGBlM, non obedientes B2V, in dicto inaudientes Gronou. p. 629 21 super sine affectione Mm. 2 ponit: sine mia 22 non W s. I. m. 2 23 super inflati Mm. 2 ponit; ambitiosi 25 his] iis v oneratas peccatis quae ducuntur uariis desideriis, semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis peruenientes. et quomodo Iannes et Mambres restiterunt Moysi, sic et hi resistunt ueritati, sed non proficient plurimum. imperitia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. adimplentur quaecumque praedicta sunt et adpropinquante iam saeculi fine hominum pariter ac temporum probatione uenerunt. magis ac magis aduersario saeuiente error fallit, extollit stupor, liuor incendit, cupiditas excaecat, deprauat inpietas, superbia inflat, discordia exasperat, ira praecipitat.