<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa010.opp-lat1"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Malum. hoc, fidelissimi fratres, iam pridem coeperat, sed <lb/>
            nunc creuit eiusdem mali infesta clades et surgere ac pullulare <lb/>
            plus coepit haereticae peruersitatis et schismatum uenenata pernicies,<lb n="15"/>
            quia et sic in occasu mundi oportebat praenuntiante per <lb/>
            apostolum nobis et praemonente Spiritu sancto: in nouissimis, <lb/>
            inquit, diebus aderunt tempora molesta, erunt homines <lb/>
            sibi placentes, superbi, tumidi, cupidi, blasphemi. <lb/>
            parentibus in dicto non audientes, ingrati,<lb n="20"/>
            impii, sine adfectu, sine foedere, delatores, incontinentes, <lb/>
            inmites, bonum non amantes, proditores, <lb/>
            procaces, stupore inflati, uoluptates magis quam <lb/>
            Deum diligentes, habentes deformationem religionis, <lb/>
            uirtutem autem eius abnegantes. ex his sunt <lb n="25"/>
            qui repunt in domos et praedantur mulierculas

<note type="footnote"> 2 Marc. 12, 29 sq. 17 II Tim. 3,1 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 euangelio suo <hi rend="italic">V</hi> cum spei] dicit cum ipse <hi rend="italic">R</hi> 2 conpendii breuitate <lb/>
            <hi rend="italic">M post</hi> dirigeret <hi rend="italic">add</hi>. ait <hi rend="italic">M2</hi> 3 inquit <hi rend="italic">om. MR</hi> dominus] <lb/>
            deus <hi rend="italic">v</hi> unus est <hi rend="italic">W</hi> 8. <hi rend="italic">1. m. 2</hi> 5 et de tota uirtute tua <hi rend="italic">om. R</hi> hoc <lb/>
            est <hi rend="italic">M\'v</hi> primum mandatum <hi rend="italic">v</hi> 6 tuum <hi rend="italic">om. G</hi> 10 custodiat 221 <lb/>
            11 quis <hi rend="italic">W</hi> 13 hoc om. <hi rend="italic">R</hi> fidelissimi] dilectissimi <hi rend="italic">KV</hi> 14 exsurgere <lb/>
            <hi rend="italic">Rv</hi> pululare <hi rend="italic">W</hi> 15 cshismatum <hi rend="italic">G</hi> 16 et sic <hi rend="italic">Wll,</hi> sic et JR, <lb/>
            sic <hi rend="italic">M</hi> fieri oportebat <hi rend="italic">v,</hi> oportebat fieri <hi rend="italic">M sed</hi> fieri 8. <hi rend="italic">I</hi>. m. 2 18 et <lb/>
            erunt <hi rend="italic">v</hi> 19 cupidi om. <hi rend="italic">G</hi> 20 in dicto non (non <hi rend="italic">om. B)</hi> audientes (obaud. <lb/>
            <hi rend="italic">M) WGBlM,</hi> non obedientes <hi rend="italic">B2V,</hi> in dicto inaudientes <hi rend="italic">Gronou. p. 629</hi> <lb/>
            21 <hi rend="italic">super</hi> sine affectione <hi rend="italic">Mm. 2 ponit:</hi> sine mia 22 non <hi rend="italic">W s. I. m. 2</hi> <lb/>
            23 <hi rend="italic">super</hi> inflati <hi rend="italic">Mm. 2 ponit;</hi> ambitiosi 25 his] iis <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>


<pb n="225"/>
            oneratas peccatis quae ducuntur uariis desideriis, <lb/>
            semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis <lb/>
            peruenientes. et quomodo Iannes et Mambres <lb/>
            restiterunt Moysi, sic et hi resistunt ueritati, sed <lb/>
             non proficient plurimum. imperitia enim eorum manifesta <lb n="5"/>
            erit omnibus, sicut et illorum fuit. adimplentur <lb/>
            quaecumque praedicta sunt et adpropinquante iam saeculi fine <lb/>
            hominum pariter ac temporum probatione uenerunt. magis ac <lb/>
            magis aduersario saeuiente error fallit, extollit stupor, liuor incendit, <lb/>
            cupiditas excaecat, deprauat inpietas, superbia inflat, <lb n="10"/>
            discordia exasperat, ira praecipitat. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>Non tamen nos moueat aut turbet multorum nimia et abrupta  <lb/>
            perfidia, sed potius fidem nostram praenuntiatae rei ueritate corroboret. <lb/>
            ut quidam tales esse coeperunt, quia haec ante praedicta <lb/>
             sunt, ita ceteri fratres ab eiusmodi caueant, quia et haec ante <lb n="15"/>
            praedicta sunt instruente Domino et dicente: uos autem cauete, <lb/>
            ecce praedixi uobis omnia. uitate quaeso uos eiusmodi <lb/>
            homines et a latere adque auribus uestris perniciosa conloquia <lb/>
            uelut contagium mortis arcete, sicut scriptum est: saepi <lb/>
             aures tuas spinis et noli audire linguam nequam. <lb n="20"/>
            et iterum: conrumpunt ingenia bona confabulationes. <lb/>
            pessimae. docet Dominus et admonet a talibus recedendum: <lb/>
            caeci sunt, inquit, duces caecorum. caecus autem <lb/>
            caecum ducens simul in foueam cadent. auersandus. <lb/>
             est talis adque fugiendus quisque fuerit ab ecclesia separatus.

<note type="footnote"> 16 Marc. 13, 23. 19 Sir. 28, 24. 21 I Cor. 15, 33. 23 Matth. <lb/>
            15,14. </note>

<note type="footnote"> 3 iannes <hi rend="italic">WMV,</hi> iamnes <hi rend="italic">RGv</hi> 4 mosi <hi rend="italic">W</hi> hi] isti <hi rend="italic">R</hi> resistent <hi rend="italic">WT</hi> <lb/>
            reakterunt <hi rend="italic">M</hi> neritati] <hi rend="italic">add. 1421\':</hi> homines corrupti sensu, reprobi circa <lb/>
            fidem sed ita <hi rend="italic">V</hi> 5 -proficiunt <hi rend="italic">WM</hi> 6 et <hi rend="italic">om. W</hi> 7 dicta Jtf1 <lb/>
            8 probationes <hi rend="italic">V</hi> 10 excaecat] excedat <hi rend="italic">G</hi> 12 arrnpta <hi rend="italic">R</hi> 13 nostram <lb/>
            <hi rend="italic">Ms.l.m.2</hi> praennntiata <hi rend="italic">R,</hi> praennntiante <hi rend="italic">M\'v ,</hi> praennnitas <hi rend="italic">V teste <lb/>
            Rigaltio</hi> 14 <hi rend="italic">post</hi> ut <hi rend="italic">add. M*:</hi> qtifl et haec <hi rend="italic">M</hi> 15 <hi rend="italic">ita...1.16</hi> sunt <lb/>
            om. W et <hi rend="italic">om. R</hi> 16 et dicente dno <hi rend="italic">M</hi> 17 nitate <hi rend="italic">ex</hi> uita <hi rend="italic">W m. 2</hi> <lb/>
            nos fratres quaeso <hi rend="italic">M sed</hi> fratres 8. <hi rend="italic">1. m. 2,</hi> nos fratres v huiusmodi <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            18 ab auribus <hi rend="italic">MV</hi> 19 saepi inquit <hi rend="italic">M</hi> 21 iterum dicit <hi rend="italic">M</hi> ingenia. <lb/>
            bona] mores bonos <hi rend="italic">M</hi> 22 et <hi rend="italic">B B. I. m. 2</hi> esse recedendum <hi rend="italic">V</hi> 23 inquit] <lb/>
            autem <hi rend="italic">R</hi> 24 cadunt <hi rend="italic">v</hi> aduersandus <hi rend="italic">M</hi> 25 quisquis <hi rend="italic">Gv</hi> </note>

<note type="footnote"> ID. </note>

<note type="footnote"> 15 </note> <lb n="25"/>


<pb n="226"/>
            peruersus est huiusmodi et peccat et est a semet ipso damnatus. <lb/>
            an esse sibi cum Christo uidetur qui aduersum sacerdotes Christi <lb/>
            facit, qui se a cleri eius et plebis societate secernit? arma ille <lb/>
            contra ecclesiam portat, contra Dei dispositionem repugnat. <lb/>
            hostis altaris, aduersus sacrificium Christi rebellis, pro fide perfidus,<lb n="5"/>
            pro religione sacrilegus, inobsequens seruus, filius impius, <lb/>
            frater inimicus contemptis episcopis et Dei sacerdotibus derelictis <lb/>
            constituere audet aliud altare, precem alteram inlicitis uocibus <lb/>
            facere, dominicae hostiae ueritatem per falsa sacrificia profanare, <lb/>
            nec scire quoniam qui contra ordinationem Dei nititur<lb n="10"/>
            ob temeritatis audaciam diuina animaduersione punitur. 
</p></div></div></body></text></TEI>