Nam et prophetare et daemonia excludere et uirtutes magnas in terris facere sublimis utique et admirabilis res est, non tamen regnum caeleste consequitur quisque in his omnibus inuenitur, nisi recti et iusti itineris obseruatione gradiatur. denuntiat Dominus et dicit: multi mihi dicent in illo die: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetauimus et in tuo nomine daemonia exclusimus et in nomine tuo uirtutes magnas fecimus? et tunc dicam illis: numquam uos cognoui, recedite a me qui operamini iniquitatem. iustitia opus est, ut promereri quis possit Deum iudicem: praeceptis eius et monitis obtemperandum est, ut 4 I Io. 4,16. 12 Marc. 13, 6. 21 Matth. 7, 22 sq. 1 ad deum pertinere R poterit (potuit W) ad praemium christi WM, poterit ad christum v 3 iohannes R beati om. G 4 in deo in dilectione WGMR 5 et deus.. manet om. V 7 uel obiecti M* add. in margine 11 ftZabolus R 13 fallent] seducent M 14 christi R nomine illiustJ 15nechicF enangelii MW w 17 primum et om. M 19quisque enim M, quisquis v his G 8. l. m.2 20 itineris inuenitur et M sed inuenitur exp. m . „ denuntiat quoque M1 21 illa M1 domine om. G 22 nomine tuo GM 23 tuo nomine W 24 magnas uirtutes W 25 noui M omnes qui V iniquitem W, iniustitiam RMV 26 iustitia prius M dum possit R 27 quia praeceptis M est W 8. 1. m. 2 accipiant merita nostra mercedem. Dominus in euangelio cum spei et fidei nostrae uiam conpendio breuiante dirigeret, Dominus Deus tuus, inquit, Dominus unus est, et: diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo et de tota anima tua et de tota uirtute tua. hoc primum et secundum simile huic: diliges proximum tuum tamquam te. in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. unitatem simul et dilectionem magisterio suo docuit, prophetas omnes et legem praeceptis duobus inclusit. quam uero unitatem seruat, quam dilectionem custodit aut cogitat qui discordiae furore uesanus ecclesiam scindit, fidem destruit, pacem turbat, caritatem dissipat, sacramentum profanat P