<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa010.opp-lat1"><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            Tales etiam si occisi in confessione nominis fuerint, macula <lb/>
            ista nec sanguine abluitur: inexpiabilis et grauis culpa discordiae <lb/>
            nec passione purgatur. esse martyr non potest qui in ecclesia non <lb/>
            eat: ad regnum peruenire non poterit qui eam quae regnatura <lb/>
            est dereliquit. pacem nobis Christus dedit, concordes adque unanimes<lb n="10"/>
            esse praecepit, dilectionis et caritatis foedera incorrupta <lb/>
            adque inuiolata mandauit: exhibere se non potest martyrem qui <lb/>
            fraternam non tenuit caritatem. docet hoc et contestatur Paulus <lb/>
            apostolus dicens: et si habuero fidem ita ut montes <lb/>
            transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum: <lb n="15"/>
            et si in cibos distribuero omnia mea et si tradidero <lb/>
            corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, <lb/>
            nihil proficio. caritas magnanima est, caritas <lb/>
            benigna est, caritas non aemulatur, non inflatur, <lb/>
            non inritatur, non agit perperam, non cogitat <lb n="20"/>
            malum, omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, <lb/>
            omnia sustinet. caritas numquam excidet. numquam, <lb/>
            inquit, excidet caritas. haec enim semper in regno erit, haec <lb/>
            in aeternum fraternitatis sibi cohaerentis unitate durabit. ad regnum <lb/>
            caelorum non potest peruenire discordia, ad praemium<lb n="25"/>
            Christi qui dixit: hoc est mandatum meum ut diligatis

<note type="footnote"> 14 I Cor. 13, 2-5, 7 sq. 26 Io. 15,12. </note>

<note type="footnote"> 1 celi <hi rend="italic">G</hi> 2 fratruum <hi rend="italic">G</hi> 3 aemulii <hi rend="italic">R</hi> secum <hi rend="italic">WGMRY,</hi> an <lb/>
            secum <hi rend="italic">v</hi> 4 colligunt <hi rend="italic">R</hi> 6 <hi rend="italic">ante</hi> nominis <hi rend="italic">add. M1:</hi> christi 8 <hi rend="italic">post</hi> <lb/>
            ecclesia <hi rend="italic">add. M1:</hi> dei 9 quae <hi rend="italic">ex</hi> qui <hi rend="italic">G m. 2</hi> 10 derelinquit <hi rend="italic">GMv,</hi> <lb/>
            reliquit <hi rend="italic">R</hi> nobis pacem R christus nobis <hi rend="italic">M</hi> 12 seruari mandauit <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            13 tenet <hi rend="italic">RM*</hi> hoc <hi rend="italic">om. R</hi> contestatur] hortatur <hi rend="italic">R</hi> 16 cibis <hi rend="italic">M,</hi> cibos <lb/>
            paupcrum <hi rend="italic">v</hi> 17 ita ut <hi rend="italic">V</hi> ardeat <hi rend="italic">R</hi> 18 magnissima <hi rend="italic">R1</hi> est <hi rend="italic">om. G</hi> <lb/>
            19 infiatur] inflammatur <hi rend="italic">V</hi> 20 non inritatur <hi rend="italic">om. R</hi> non agit perperam] <lb/>
            <hi rend="italic">oro. R, ante</hi> non inflatur <hi rend="italic">ponit v</hi> 21 malum] <hi rend="italic">add. VR:</hi> non gaudet super (super <lb/>
            <hi rend="italic">om. R)</hi> iniustitiam 22 excidit <hi rend="italic">G1 v, excedit M1</hi> 23 excidet <hi rend="italic">WGMR V,<lb/>
             oxcidit v 24 et in MR durauit Wl 25 nec ad RM, sed in M add. <lb/>
            m</hi>. 2 nec; <hi rend="italic">cf. cap. 23 p. 231l. 10</hi> praemia <hi rend="italic">v</hi> 26 qui dicit] dicentis <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            meum] dei <hi rend="italic">R</hi> </note>

<pb n="223"/>
             
</p><p>inuicem, quemadmodum dilexi uos, pertinere non poterit <lb/>
            qui dilectionem Christi perfida dissensione uiolauit. qui <lb/>
            caritatem non habet Deum non habet. Iohannis beati apostoli <lb/>
            uoxest: Deus, inquit, dilectio est et qui manet in dilectione <lb/>
            in Deo manet et Deus in illo manet. cum <lb n="5"/>
            Deo manere non possunt qui esse in ecclesia Dei unanimes noluerunt. <lb/>
            ardeant licet flammis et ignibus traditi uel obiecti bestiis <lb/>
            animas suas ponant, non erit illa fidei corona sed poena perfidiae <lb/>
            nec religiosae uirtutis exitus gloriosus sed desperationis interitus. <lb/>
            occidi talis potest, coronari non potest. sic se christianum <lb n="10"/>
            esse profitetur, quomodo et Christum diabolus saepe mentitur <lb/>
            ipso Domino praemonente et dicente: multi uenient in nomine <lb/>
            meo dicentes: ego sum Christus, e.t multos fallent. <lb/>
            sicut ille Christus non est, quamuis fallat in nomine, ita <lb/>
             nec christianus uideri potest qui non permanet in euangelio eius <lb n="15"/>
            et fidei ueritate. 
</p></div></div></body></text></TEI>