<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa010.opp-lat1"><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p> Nec se quidam uana interpretatione decipiant, quod dixerit <lb/>
            Dominus: ubicumque fuerint duo aut tres collecti in <lb/>
            nomine meo, ego cum eis sum. corruptores euangelii adque<lb n="5"/>
            interpretes falsi extrema ponunt et superiora praetereunt, <lb/>
            partis memores et partem subdole conprimentes: ut ipsi ab <lb/>
            ecclesia scissi sunt, ita capituli unius sententiam scindunt. Dominus <lb/>
            enim cum discipulis suis unanimitatem suaderet et pacem: <lb/>
            dico, inquit, nobis quoniam si duobus ex uobis conuenerit<lb n="10"/>
            in terra, de omni re, quamcumque petieritis, <lb/>
            continget nobis a patre meo qui in caelis est. ubicumque <lb/>
            enim fuerint duo aut tres collecti in nomine <lb/>
            meo, ego cum eis sum, ostendens non multitudini <lb/>
            sed unanimitati deprecantium plurimum tribui. siduobus, inquit,<lb n="15"/>
            ex uobis conuenerit in terra: unanimitatem prius <lb/>
            posuit, concordiam pacis ante praemisit: ut conueniat nobis, fideliter <lb/>
            et firmiter docuit. quomodo autem potest ei cum aliquo <lb/>
            conuenire, cui cum corpore ipsius ecclesiae et cum uniuersa fraternitate <lb/>
            non conuenit? quomodo possunt duo aut tres in nomine <lb n="15"/>
            Christi colligi quos constet a Christo et ab eius euangelio separari <lb/>
            ? non enim nos ab illis, sed illi a nobis recesserunt et cum <lb/>
            haereses et schismata postmodum nata sint, dum conuenticula <lb/>
            sibi diuersa constituunt, ueritatis caput adque originem reliquerunt. <lb/>
            Dominus autem de ecclesia sua loquitur et ad hos qui sunt <lb n="25"/>
            in ecclesia loquitur, ut si ipsi concordes fuerint, si secundum

<note type="footnote"> 4 Matth. 18, 30. 10 Matth. 18,19. </note>

<note type="footnote"> 1 qui] quiaM 7 partis <hi rend="italic">WMl R,</hi> partim <hi rend="italic">GM*</hi> partem <hi rend="italic">GMAH,</hi> partim <lb/>
            <hi rend="italic">WMt</hi> 8 excisi <hi rend="italic">ex</hi> excussi <hi rend="italic">Mm. 2</hi> 9 suaderet] suam deseret <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            10 uobia inquit <hi rend="italic">R</hi> quoniam <hi rend="italic">om. G,</hi> quia <hi rend="italic">M</hi> duo* <hi rend="italic">M</hi> (b. <hi rend="italic">eras.)</hi> connenerint <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 11 in terra <hi rend="italic">ex</hi> intra <hi rend="italic">W</hi> quacumque <hi rend="italic">G</hi> 12 est in caelis <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 13 fuerint <hi rend="italic">W s. I. m. 2</hi> 14 ostendit <hi rend="italic">M</hi> 15 unianimitate <hi rend="italic">R,</hi> una- <lb/>
            <hi rend="italic">nimitate Gx 16 unianimitatem R ut passim 19 cui] qui MR</hi> 20 non <lb/>
            -conuenit <hi rend="italic">om. R</hi> quomodo autem <hi rend="italic">M</hi> 21 constat <hi rend="italic">Glv</hi> 23 heresis <lb/>
            <hi rend="italic">WGMR</hi> sunt <hi rend="italic">RMl</hi> cum <hi rend="italic">W</hi> conuenticulus s. <hi rend="italic">diuersas W</hi> 24 reliquerint <lb/>
            <hi rend="italic">G,</hi> relinquerunt <hi rend="italic">R</hi> 25 <hi rend="italic">dominus...p. 2211.1</hi> collecti <hi rend="italic">R in ras</hi>. <lb/>
            loquitur ut si ipsi et ad eos qui ecclesia sunt loquitur concordes <hi rend="italic">R</hi> 26 ut <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> et <hi rend="italic">G m. 2</hi> </note><lb/>


<pb n="221"/>
            quod mandauit et monuit duo aut tres licet collecti unanimiter <lb/>
            orauerint, duo aut tres licet sint, inpetrare possint de Dei maiestate <lb/>
            quod postulant. ubicumque fuerint duo aut tres, <lb/>
            ego, inquit, cum eis sum, cum simplicibus scilicet adque<lb/>
             pacatis, cum Deum timentibus et Dei praecepta seruantibus. cum <lb n="5"/>
            his duobus uel tribus licet esse se dixit, quomodo et cum tribus <lb/>
            pueris in camino ignis fuit et quia in Deum simplices adque <lb/>
            inter se unanimes permanebant, flammis ambientibus medios <lb/>
            spiritu roris animauit, quomodo apostolis duobus in custodia. <lb/>
             clausis, quia simplices, quia unanimes erant, ipse adfuit, ipse <lb n="10"/>
            resolutis carceris claustris, ut uerbum quod fideliter praedicabant <lb/>
            multitudini traderent, ad forum rursus inposuit. quando <lb/>
            ergo in praeceptis suis ponit et dicit: ubi fuerint duo aut <lb/>
            tres, ego cum eis sum, non homines ab ecclesia diuidit qui <lb/>
             instituit et fecit ecclesiam, sed exprobrans discordiam perfidis et <lb n="15"/>
            fidelibus pacem sua uoce commendans ostendit magis esse se <lb/>
            cum duobus aut tribus unanimiter orantibus quam cum dissidentibus <lb/>
            plurimis plusque inpetrari posse paucorum concordi prece <lb/>
            quam discordiosa oratione multorum. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Ideo et cum orandi legem daret, addidit dicens: et cum steteritis  <lb n="20"/>
            ad orationem, remittite si quid habetis aduersus <lb/>
            aliquem, ut et pater uester qui in caelis est <lb/>
            remittat peccata uobis. et ad sacrificium cum dissensione <lb/>
            uenientem reuocat ab altari et iubet prius concordare cum fratre, <lb/>
             tunc cum pace redeuntem Deo munus offerre, quia nec ad Cain <lb n="25"/>
            munera respexit Deus: neque enim habere pacatum Deum

<note type="footnote"> 20 Marc. 11,25. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 licet sint <hi rend="italic">M sed</hi> sint <hi rend="italic">add. m. 2</hi> 2 de dni magestate <hi rend="italic">M,</hi> ad dum <lb/>
            maiestatis <hi rend="italic">R</hi> 3 enim fuerintM tres collecti <hi rend="italic">Mx,</hi> tres collecti in nomine <lb/>
            meo <hi rend="italic">M7v</hi> 4 inquit <hi rend="italic">om. M</hi> 5 paeatis] pacificis <hi rend="italic">V</hi> 6 licet <hi rend="italic">eras. in M</hi> <lb/>
            M <hi rend="italic">W s. Z. m. 2</hi> 7 dum 22, domino <hi rend="italic">V</hi> 8 persenerabant <hi rend="italic">V</hi> medio <hi rend="italic">GR</hi> <lb/>
            13 duo inquit aut tres fuerintJf 14 tres <hi rend="italic">W GrMRV,</hi> tres collecti in nomine <lb/>
            IDeO o 15 discordiam ezprobrans <hi rend="italic">M</hi> 16 snam <hi rend="italic">G</hi> se <hi rend="italic">M a. Z. m. 2</hi> <lb/>
            17 Qnianimiter <hi rend="italic">ex</hi> nnamiter <hi rend="italic">W m. »</hi> 18 pluribus <hi rend="italic">MV</hi> paucorum] pacifioorum <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> concordiae <hi rend="italic">R,</hi> concordiam <hi rend="italic">Ml</hi> prece ex <hi rend="italic">pacem M m. 2</hi> <lb/>
            19 discordiae orationem 12 23 remittet <hi rend="italic">W</hi> uobis peccata <hi rend="italic">Mv</hi> <lb/>
            24 iubet hunc <hi rend="italic">M</hi> recordare <hi rend="italic">R</hi> 25 deo <hi rend="italic">W in ras.,</hi> domiuo v ad <hi rend="italic">M <lb/>
            s. I m. 2</hi> 26 pacatum habere a dominum <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>


<pb n="222"/>
            poterat qui cum fratre pacem per zeli discordiam non habebat. <lb/>
            quam sibi igitur pacem promittunt inimici fratrum? quae sacrificia <lb/>
            celebrare se credunt aemuli sacerdotum? secum esse Christum, <lb/>
            cum collecti fuerint, opinantur qui extra Christi ecclesiam colliguntur? <lb/>
            <lb n="5"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>