Hinc haereses et factae sunt frequenter et fiunt, dum peruersa mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tenet unitatem. fieri uero haec Dominus permittit et patitur manente propriae libertatis arbitrio, ut dum corda et mentes nostras ueritatis discrimen examinat, probatorum fides integra manifesta luce clarescat. per apostolum praemonet Spiritus sanctus et dicit: oportet et haereses esse, ut probati manifesti sint in uobis. sic probantur fideles, sic perfidi deteguntur, sic et ante iudicii diem hic quoque iam iustorum adque iniustorum animae diuiduntur et a frumento paleae separantur. hinc sunt qui se ultro aput temerarios conuenas sine diuina dispositione praeficiunt, qui se praepositos sine ulla ordinationis lege constituunt, qui nemine episcopatum dante episcopi sibi nomen adsumunt: quos designat in psalmis Spiritus sanctus sedentes in 11 I Io. 2, 19. 20 I Cor. 11, 19. 1 rabies canum G rabies et uenenum om. R 3 sua om. M 7 extimet R 8 cum rapit WG, non sup. scr. m. 2 9 subuerti R tempestates R 10 et inualidae V turbines R incussione G fort. recte euertuntur v et percutit om. M 11 apostolus iohannes M ierunt G (e eras.) 13 nobiscum utique mansissent M, mans. utique nob. v 14 heresis W GMR 16 hoc R 17 ut dum corda om. G corda nostra v 20 esse et schismata V 23 hinc WG, hic M1, hi B:JI\'łv 24 se om. G conuenias R, conuentus M in ras . disputatione R 25 se praeficiunt G 27 pestilentiae in M pestilentiae cathedra, pestes et lues fidei, serpentis ore fallentes et corrumpendae ueritatis artifices, uenena letalia linguis pestiferis euomentes: quorum sermo ut cancer serpit, quorum tractatus pectoribus et cordibus singulorum mortale uirus infundit.