<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa010.opp-lat1"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>            Hinc haereses et factae sunt frequenter et fiunt, dum peruersa <lb/>
            mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tenet unitatem.<lb n="15"/>
            fieri uero haec Dominus permittit et patitur manente propriae <lb/>
            libertatis arbitrio, ut dum corda et mentes nostras ueritatis <lb/>
            discrimen examinat, probatorum fides integra manifesta <lb/>
            luce clarescat. per apostolum praemonet Spiritus sanctus et dicit: <lb/>
            oportet et haereses esse, ut probati manifesti sint <lb n="20"/>
            in uobis. sic probantur fideles, sic perfidi deteguntur, sic et <lb/>
            ante iudicii diem hic quoque iam iustorum adque iniustorum <lb/>
            animae diuiduntur et a frumento paleae separantur. hinc sunt <lb/>
            qui se ultro aput temerarios conuenas sine diuina dispositione <lb/>
            praeficiunt, qui se praepositos sine ulla ordinationis lege constituunt,<lb n="25"/>
            qui nemine episcopatum dante episcopi sibi nomen adsumunt: <lb/>
            quos designat in psalmis Spiritus sanctus sedentes in

<note type="footnote"> 11 I Io. 2, 19. 20 I Cor. 11, 19. </note>

<note type="footnote"> 1 rabies canum <hi rend="italic">G</hi> rabies et uenenum <hi rend="italic">om. R</hi> 3 sua om. <hi rend="italic">M</hi> 7 extimet <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 8 cum rapit <hi rend="italic">WG,</hi> non <hi rend="italic">sup. scr. m. 2</hi> 9 subuerti <hi rend="italic">R</hi> tempestates <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 10 et inualidae <hi rend="italic">V</hi> turbines <hi rend="italic">R</hi> incussione <hi rend="italic">G fort. <lb/>
            recte</hi> euertuntur v et percutit <hi rend="italic">om. M</hi> 11 apostolus iohannes <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            ierunt <hi rend="italic">G</hi> (e <hi rend="italic">eras.)</hi> 13 nobiscum utique mansissent <hi rend="italic">M,</hi> mans. utique <lb/>
            nob. <hi rend="italic">v</hi> 14 heresis <hi rend="italic">W GMR</hi> 16 hoc <hi rend="italic">R</hi> 17 ut dum corda om. <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            corda nostra <hi rend="italic">v</hi> 20 esse et schismata <hi rend="italic">V</hi> 23 hinc <hi rend="italic">WG,</hi> hic <hi rend="italic">M1,</hi> hi <lb/>
            <hi rend="italic">B:JI\'łv</hi> 24 se <hi rend="italic">om. G</hi> conuenias <hi rend="italic">R,</hi> conuentus <hi rend="italic">M in ras</hi>. disputatione <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 25 se praeficiunt <hi rend="italic">G</hi> 27 pestilentiae in <hi rend="italic">M</hi> </note><lb/>


<pb n="219"/>
            pestilentiae cathedra, pestes et lues fidei, serpentis ore fallentes <lb/>
            et corrumpendae ueritatis artifices, uenena letalia linguis pestiferis <lb/>
            euomentes: quorum sermo ut cancer serpit, quorum tractatus <lb/>
            pectoribus et cordibus singulorum mortale uirus infundit. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Contra eiusmodi clamat Dominus, ab his refrenat et reuocat  <lb n="5"/>
            errantem plebem suam dicens: nolite audire sermones <lb/>
            pseudoprophetarum, quoniam uisiones cordis eorum <lb/>
            frustrantur eos. locuntur sed non ab ore Domini. <lb/>
            dicunt eis qui abiciunt uerbum Dei: pax erit uobis <lb/>
             et omnibus ambulantibus in uoluntatibus suis, <lb n="10"/>
            omnis qui ambulat errore cordis sui non uenient <lb/>
            super te mala. non locutus sum ad eos, et ipsi prophetauerunt. <lb/>
            si stetissent in substantia mea et <lb/>
            andissent uerba mea et si docuissent populum meum, <lb/>
             conuertissem eos a malis cogitationibus eorum. hos <lb n="15"/>
            eosdem denuo Dominus designat et denotat dicens: me dereliquerunt <lb/>
            fontem aquae uitae et effoderunt sibi lacus <lb/>
            detritos qui non possunt aquam portare. quando aliud <lb/>
            baptisma praeter unum esse non possit, baptizare se opinantur: <lb/>
             uitae fonte deserto uitalis et salutaris aquae gratiam pollicentur. <lb n="20"/>
            non abluuntur illic homines sed potius sordidantur, nec <lb/>
            purgantur delicta sed immo cumulantur. non Deo natiuitas illa <lb/>
            sed diabolo filios generat. per mendacium nati ueritatis promissa <lb/>
            non capiunt: de perfidia procreati fidei gratiam perdunt. ad pacis

<note type="footnote"> 6 Hier. 23, 16-17, 21--22. 16 Hier. 2, 13. </note>

<note type="footnote"> 1 cathedram <hi rend="italic">W\'</hi> serpentes <hi rend="italic">G1 super</hi> fallentes <hi rend="italic">Mm. 2:</hi> patrantes <lb/>
            3 tractatus <hi rend="italic">WGMRV,</hi> tractus <hi rend="italic">uel tactus v</hi> 4 infundit contra uirus iufun- <lb/>
            <hi rend="italic">dit R</hi> 5 sinsmodi R <hi rend="italic">et] ei R 6 plebem suam crrantem M</hi> 8 loquuntar <lb/>
            enim <hi rend="italic">M</hi> 9 eis <hi rend="italic">ex</hi> eius <hi rend="italic">W m. 2</hi> adiciunt <hi rend="italic">W1</hi> dni <hi rend="italic">GR</hi> uobis uobis <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 11 omnis <hi rend="italic">WG,</hi> omni <hi rend="italic">VRM\',</hi> omnibus M1 in errore <hi rend="italic">GRv</hi> <lb/>
            12 te <hi rend="italic">WGRV,</hi> eos <hi rend="italic">M in ras.,</hi> eum <hi rend="italic">v</hi> sum locutus G et] sed <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            13 subst. m. et] substantiam exeant <hi rend="italic">R</hi> 15 conuortissent <hi rend="italic">WR,</hi> conuertissem <lb/>
            <hi rend="italic">Ml (m. 2 corr</hi>. con in a) eorum <hi rend="italic">G* in ras</hi>. 16 dns denuo <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            derelinqucrunt <hi rend="italic">WG 17 uitac MGV, uiuae RM</hi> offoderunt <hi rend="italic">Gl</hi> 19 se <lb/>
            <hi rend="italic">W,</hi> posse se <hi rend="italic">Gv,</hi> posse <hi rend="italic">R,</hi> se posse <hi rend="italic">Mv; cf. p. 222, 3</hi> 21 non.... sordidantur <lb/>
            <hi rend="italic">om. G</hi> abluuntur] lauuntur <hi rend="italic">R</hi> illis <hi rend="italic">v</hi> 22 immo <hi rend="italic">om. M</hi> maculantur <lb/>
            <hi rend="italic">WM</hi> deo] dni <hi rend="italic">R</hi> 23 diaboli <hi rend="italic">R</hi> 24 perdiderunt <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>


<pb n="220"/>
            praemium uenire non possunt qui pacem Domini discordiae furore <lb/>
            ruperunt. 
</p></div></div></body></text></TEI>