<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa010.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Cum moneat Dominus et dicat: uos estis sal terrae  <lb/>
            cumque esse nos iubeat ad innocentiam simplices et tamen cum, <lb/>
            simplicitate prudentes, quid aliud, fratres dilectissimi, quam <lb/>
            prouidere nos conuenit et sollicito corde uigilantes subdoli hostis <lb n="5"/>
            insidias intellegere pariter et cauere, ne qui Christum sapientiam <lb/>
            Dei patris induimus minus sapere in tuenda salute uideamur? <lb/>
            neque enim persecutio sola metuenda est et ea quae subruendis <lb/>
            ac deiciendis semis Dei aperta inpugnatione grassantur, <lb/>
            facilior cautio est ubi manifesta formido est, et ad certamen <lb n="10"/>
            animus ante praestruitur, quando se aduersarius confitetur. plus <lb/>
            timendus est et cauendus inimicus, cum latenter obrepit, cum <lb/>
            per pacis imaginem fallens occultis accessibus serpit, unde et

<note type="footnote"> 2 Matth. 5,13. </note>

<note type="footnote"> INCIPIT DE CATOLICA AECCLESIAE VNITATE <hi rend="italic">S,</hi> INCIPIT DE CATHOLICE <lb/>
            AECLEaiAE TKITATE <hi rend="italic">W,</hi> INCIPIT DE ECCLESIAE CATOLICE VNITATE <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            INCIPIT ETVSVEM CIPKIANI DE ECLEBIAE VNTTATE <hi rend="italic">G,</hi> INCIPIT DE VNITATE <lb/>
            BCCLESIAE <hi rend="italic">B; Cypr. epist. 51, c. 4:</hi> sed et catholicae ecclesiae <lb/>
            Tmitatem quantum potuit expressit nostra <hi rend="italic">mediocritas; JFulgentius de<lb/>
             remiss. pecc. I, 21:</hi> hnius arcae mjsterium beatissimns martyr Cyprianus <lb/>
            scribens in libro de simplicitate praelatorum uel potins secundum <lb/>
            netnsta exemplaria de unitate ecclesiae catholicae exposuit; <lb/>
            de simplicitate praelatorum <hi rend="italic">uel</hi> de unitate ecclesiae <hi rend="italic">inscriptio uwlgata</hi>. <lb/>
            4 dilictissimi S, karissimi <hi rend="italic">G</hi> 5 et] ut <hi rend="italic">S</hi> 7 dni <hi rend="italic">R</hi> indnimns <hi rend="italic">SY,</hi> indnimnr <lb/>
            <hi rend="italic">W GMR</hi> de intuenda <hi rend="italic">M sed</hi> de <hi rend="italic">super ras. 2. Zitt. m. 2</hi> 8 ei <lb/>
            et <hi rend="italic">M</hi> eaq. <hi rend="italic">SB</hi> snbnertendis <hi rend="italic">R</hi> 9 dei serois « inpngnatione] indignatione <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> gTassantnr <hi rend="italic">SGH\'BI,</hi> grassatur <hi rend="italic">WVM1,</hi> crassatur <hi rend="italic">B2</hi> <lb/>
            10 manilesta] maneea <hi rend="italic">S</hi> 11 pre***tnitur G(sti? <hi rend="italic">eras.)</hi> quA <hi rend="italic">ex</hi> quando R <lb/>
            ». 2 profitetur <hi rend="italic">M</hi> 12 timendns] metnendns <hi rend="italic">v</hi> et canendus est <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            quam per <hi rend="italic">ex</hi> cum per <hi rend="italic">R m. 2</hi> 13 serpit] serpentis <hi rend="italic">S</hi> </note>

<note type="footnote"> m. </note>

<note type="footnote"> 14 </note> <lb/>


<pb n="210"/>
            nomen serpentis accepit. ea est eius semper astutia, ea est circumueniendi <lb/>
            hominis caeca et latebrosa fallacia. sic ab initio <lb/>
            statim mundi fefellit et uerbis mendacibus blandiens rudem animam <lb/>
            incauta credulitate decepit: sic dominum ipsum temptare <lb/>
            conatus, quasi obreperet rursus et falleret, latenter accessit: intellectus<lb n="5"/>
            tamen est et retusus et ideo prostratus quia agnitus <lb/>
            adque detectus. 
</p></div></div></body></text></TEI>