Itaque in euangelio Dominus doctor uitae nostrae et magister salutis aeternae uiuificans credentium populum et uiuificatis consulens in aeternum inter sua mandata diuina et praecepta caelestia nihil crebrius mandat et praecipit quam ut insistamus eleemosynis dandis nec terrenis possessionibus incubemus sed caelestes thesauros potius recondamus. uendite, inquit, res uestras et date eleemosynam, et iterum: nolite uobis condere thesauros super terram, ubi tinea et comestura exterminat et ubi fures effodiunt et 10 Act. 9, 40. 24 Luc. 12, 33. 25 Matth. 6, 19 sq. 1 esset ex est G m. 2 exanimae SWl, ezanime FW2 Gv acci***tus G, accersitus F 3 palea W 5 suis om. F ipsis F 8 genuis G nixis V et om. v 9 protuliaset G 10 tabulam S dabitha W 11 nomine dmi S iesu om. G 12 perferret F, ferret SW Gv enangelio suo G 14 hac S 16 operae iustae F 17 fuerant F ad] in hanc F 20 credentium populum et uiuificatis] et S fort. rectius 21 et dinina G 22 praecepit W sistamus B 24 thensanros SW*, theeauros Wl, ita l. seqq. uterque nisi quod Wl thesaur. 25 datae S aelimosinas G 26 super terram] in terra G tenea S 27 exterminant Yv et (ante ubi) add. W1 furantur. thesaurizate autem uobis thesauros in caelo, ubi neque tinea neque comestura exterminat et ubi fures non effodiunt. ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum. et cum obseruata lege perfectum et consummatum uellet ostendere, si uis, inquit, perfectus esse, uade et uende omnia tua et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me. item alio loco negotiatorem caelestis gratiae et comparatorem salutis aeternae distractis omnibus rebus suis pretiosam margaritam hoc est uitam aeternam Christi cruore pretiosam de quantitate patrimonii sui dicit debere mercari. simile est, inquit, regnum caelorum homini negotianti quaerenti bonas margaritas. ubi autem inuenit pretiosam margaritam, abiit et uendidit omnia quae habuit et emit illam.