<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa009.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p> Remedia propitiando Deo ipsius Dei uerbis data sunt, quid deberent <lb/>
            facere peccantes magisteria diuina docuerunt, operationibus <lb/>
            iustis Deo satisfieri, misericordiae meritis peccata purgari. <lb/>
            et aput Salomonem legimus: conclude eleemosynam in <lb/>
            corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni <lb n="20"/>
            malo. et iterum: qui obturat aures ne audiat inbecillum, <lb/>
            et ipse inuocabit Deum et non erit qui exaudiat <lb/>
            eum. neque enim mereri Dei misericordiam poterit qui <lb/>
            misericors ipse non fuerit aut inpetrabit de diuina pietate aliquid <lb/>
            in precibus qui ad precem pauperis non fuerit humanus. quod <lb n="25"/>
            item in psalmis Spiritus sanctus declarat et probat dicens: b e atus <lb/>
            qui intellegit super egenum et pauperem. in

<note type="footnote"> 8 Es. 58, 7 sq. 19 Sir. 29, 12. 21 Prou. 21, 13. 26 Ps. 40, 2. </note>

<note type="footnote"> 1 adnuntia <hi rend="italic">WVG,</hi> et adnuntia <hi rend="italic">Sv; cf. test. 1111 p. 108</hi> peccata] <lb/>
            delicta G 3 praecipisaet &lt;5 <hi rend="italic">indignationes G</hi> 4 impetum 1V I <lb/>
            6 cinere et cilicio uolutarentur <hi rend="italic">V</hi> leniri <hi rend="italic">S</hi> 10 uesti <hi rend="italic">SWGV,</hi> uesti <lb/>
            eum <hi rend="italic">v</hi> domesticum <hi rend="italic">S</hi> dispicies <hi rend="italic">S (cf. 108, 21),</hi> despicias t\' <lb/>
            12 oriuntur <hi rend="italic">W</hi> praebibit <hi rend="italic">W1</hi> 14 dum] cum <hi rend="italic">G</hi> dicit <hi rend="italic">V</hi> 16 propitiante <lb/>
            <hi rend="italic">G*,</hi> propiando <hi rend="italic">S</hi> 19 in cor in corde G I 20 exorabunt W <lb/>
            ab omni malo] in die malo <hi rend="italic">V</hi> 21 obdurat <hi rend="italic">W</hi> inbecillem <hi rend="italic">G</hi> 23 promereri <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> miscricordiam dei <hi rend="italic">v,</hi> diii <hi rend="italic">S (cf. 382,10)</hi> 26 et probat <hi rend="italic">otn. G</hi> <lb/>
            27 egentem <hi rend="italic">WG V</hi> , </note> <lb/>


<pb n="377"/>
            die malo liberabit eum Dominus. quorum praeceptorum <lb/>
            memor Daniel cum rex Nabuchodonosor aduerso somnio territus <lb/>
            aestuaret, auertendis malis a diuina ope inpetranda remedium <lb/>
            dedit dicens: propterea, rex, consilium meum <lb/>
            placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime et <lb n="5"/>
            iniustitias tuas miserationibus pauperum, et erit <lb/>
            Deus patiens peccatis tuis. cui rex non obtemperans aduersa <lb/>
            quae uiderat et infesta perpessus est: quae euadere et uitare <lb/>
            potuisset, si peccata sua eleemosynis redemisset. Raphael <lb/>
            quoque angelus paria testatur et ut eleemosyna libenter ac largiter <lb n="10"/>
            fiat hortatur dicens: bona est oratio cum ieiunio <lb/>
            et eleemosyna, quia eleemosyna a morte liberat et <lb/>
            ipsa purgat peccata. ostendit orationes nostras ac ieiunia <lb/>
            minus posse, nisi eleemosynis adiuuentur, deprecationes solas <lb/>
            parum ad inpetrandum ualere, ni factorum et operum accessione <lb n="15"/>
            satientur. reuelat angelus et manifestat et firmat eleemosynis <lb/>
            petitiones nostras efficaces fieri, eleemosynis uitam de periculis <lb/>
            redimi, eleemosynis a morte animas liberari. 
</p></div></div></body></text></TEI>