Remedia propitiando Deo ipsius Dei uerbis data sunt, quid deberent facere peccantes magisteria diuina docuerunt, operationibus iustis Deo satisfieri, misericordiae meritis peccata purgari. et aput Salomonem legimus: conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo. et iterum: qui obturat aures ne audiat inbecillum, et ipse inuocabit Deum et non erit qui exaudiat eum. neque enim mereri Dei misericordiam poterit qui misericors ipse non fuerit aut inpetrabit de diuina pietate aliquid in precibus qui ad precem pauperis non fuerit humanus. quod item in psalmis Spiritus sanctus declarat et probat dicens: b e atus qui intellegit super egenum et pauperem. in 8 Es. 58, 7 sq. 19 Sir. 29, 12. 21 Prou. 21, 13. 26 Ps. 40, 2. 1 adnuntia WVG, et adnuntia Sv; cf. test. 1111 p. 108 peccata] delicta G 3 praecipisaet <5 indignationes G 4 impetum 1V I 6 cinere et cilicio uolutarentur V leniri S 10 uesti SWGV, uesti eum v domesticum S dispicies S (cf. 108, 21), despicias t\' 12 oriuntur W praebibit W1 14 dum] cum G dicit V 16 propitiante G*, propiando S 19 in cor in corde G I 20 exorabunt W ab omni malo] in die malo V 21 obdurat W inbecillem G 23 promereri v miscricordiam dei v, diii S (cf. 382,10) 26 et probat otn. G 27 egentem WG V , die malo liberabit eum Dominus. quorum praeceptorum memor Daniel cum rex Nabuchodonosor aduerso somnio territus aestuaret, auertendis malis a diuina ope inpetranda remedium dedit dicens: propterea, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime et iniustitias tuas miserationibus pauperum, et erit Deus patiens peccatis tuis. cui rex non obtemperans aduersa quae uiderat et infesta perpessus est: quae euadere et uitare potuisset, si peccata sua eleemosynis redemisset. Raphael quoque angelus paria testatur et ut eleemosyna libenter ac largiter fiat hortatur dicens: bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna, quia eleemosyna a morte liberat et ipsa purgat peccata. ostendit orationes nostras ac ieiunia minus posse, nisi eleemosynis adiuuentur, deprecationes solas parum ad inpetrandum ualere, ni factorum et operum accessione satientur. reuelat angelus et manifestat et firmat eleemosynis petitiones nostras efficaces fieri, eleemosynis uitam de periculis redimi, eleemosynis a morte animas liberari.