<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa009.opp-lat1"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Agnoscamus itaque, fratres dilectissimi, diuinae indulgentiae  <lb/>
            salubre munus [et emundandis purgandisque peccatis nostis, qui <lb/>
            sine aliquo conscientiae uulnere esse non possumus medellis spiritalibus <lb/>
            uulnera nostra curemus. nec quisquam sic sibi de puro <lb/>
            adque immaculato pectore blandiatur, ut innocentia sua fretus <lb n="5"/>
            medicinam non putet adhibendam esse uulneribus, cum scriptum <lb/>
            sit: quis gloriabitur castum se habere cor aut quis <lb/>
            gloriabitur mundum se esse a peccatis? et iterum in <lb/>
            epistula sua Iohannes ponat et dicat: si dixerimus quia <lb/>
            peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas <lb n="10"/>
            in nobis non est. si autem nemo esse sine peccato potest <lb/>
            et quisque se inculpatum dixerit aut superbus aut stultus <lb/>
            est, quam necessaria, quam benigna est diuina clementia, quae! <lb/>
            cum sciat non deesse sanatis quaedam postmodum uulnera, <lb/>
            dedit curandis denuo sanandisque uulneribus remedia salutaria. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>