Agnoscamus itaque, fratres dilectissimi, diuinae indulgentiae salubre munus [et emundandis purgandisque peccatis nostis, qui sine aliquo conscientiae uulnere esse non possumus medellis spiritalibus uulnera nostra curemus. nec quisquam sic sibi de puro adque immaculato pectore blandiatur, ut innocentia sua fretus medicinam non putet adhibendam esse uulneribus, cum scriptum sit: quis gloriabitur castum se habere cor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis? et iterum in epistula sua Iohannes ponat et dicat: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. si autem nemo esse sine peccato potest et quisque se inculpatum dixerit aut superbus aut stultus est, quam necessaria, quam benigna est diuina clementia, quae! cum sciat non deesse sanatis quaedam postmodum uulnera, dedit curandis denuo sanandisque uulneribus remedia salutaria.