<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa009.opp-lat1"><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Cogitemus, fratres dilectissimi, quid sub apostolis fecerit credentium  <lb/>
            populus, quando inter ipsa primordia maioribus uirtutibus <lb n="10"/>
            mens uigebat, quando credentium fides nouo adhuc fidei <lb/>
            calore feruebat. domicilia tunc et praedia uenundabant et dispensandam <lb/>
            pauperibus quantitatem libenter ac largiter apostolis obferebant, <lb/>
            terreno patrimonio uendito adque distracto fundos illuc <lb/>
            transferentes ubi fructus caperent possessionis aeternae, illic <lb n="15"/>
            comparantes domos ubi inciperent semper habitare. talis tunc <lb/>
            fuit in operationibus cumulus qualis in dilectione consensus, <lb/>
            sicut legimus in Actis apostolorum: turba autem eorum <lb/>
            qui crediderant anima ac mente una agebant nec <lb/>
            fuit inter illos discrimen ullum nec quicquam suum <lb n="20"/>
            iudicabant ex bonis quae eis erant, sed fuerunt illis <lb/>
            omnia communia. hoc est natiuitate spiritali uere Dei filium <lb/>
            fieri, hoc est lege caelesti aequitatem Dei patris imitari. quodcumque <lb/>
            enim Dei est in nostra usurpatione commune est, nec <lb/>
            quisquam a beneficiis eius et muneribus arcetur quominus omne <lb n="25"/>
            humanum genus bonitate ac largitate diuina aequaliter perfruatur. <lb/>
            sic aequaliter dies luminat, sol radiat, imber rigat, uentus <lb/>
            adspirat, et dormientibus somnus unus est, et stellarum splendor <lb/>
            ac lunae communis est. quo aequalitatis exemplo qui possessor <lb/>
            in terris reditus ac fructus suos cum fraternitate partitur,

<note type="footnote"> 5 GaL 6,10. 9. 18 Act. 4, 32. </note>

<note type="footnote"> 2 et <hi rend="italic">(ante</hi> isaac) om. <hi rend="italic">WG</hi> 5 monente <hi rend="italic">G</hi> 8 metemus] <hi rend="italic">add</hi>. F1: non <lb/>
            fatigati 14 atque distracto fnndos <hi rend="italic">W 8. I. m. 2</hi> 15 fructus fructus <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            21 nindicabant <hi rend="italic">V</hi> fuerint <hi rend="italic">G1</hi> 22 filios v 23 imitare <hi rend="italic">G1</hi> 25 eius <lb/>
            <hi rend="italic">et] ac G 27 lnminat FWV, inluminat Gv rigat] irrorat V 28 priwi</hi> <lb/>
            et om. <hi rend="italic">G</hi> 29 est <hi rend="italic">om. G</hi> quo] eo <hi rend="italic">G</hi> aequitatis <hi rend="italic">Wv</hi> 30 in terris <hi rend="italic">W <lb/>
            s. I. m. 2,</hi> in terris est G* </note> <lb n="30"/>


<pb n="394"/>
            dum largitionibus gratuitis communis ac iustus est. Dei patris <lb/>
            imitator est. 
</p></div></div></body></text></TEI>