Cogitemus, fratres dilectissimi, quid sub apostolis fecerit credentium populus, quando inter ipsa primordia maioribus uirtutibus mens uigebat, quando credentium fides nouo adhuc fidei calore feruebat. domicilia tunc et praedia uenundabant et dispensandam pauperibus quantitatem libenter ac largiter apostolis obferebant, terreno patrimonio uendito adque distracto fundos illuc transferentes ubi fructus caperent possessionis aeternae, illic comparantes domos ubi inciperent semper habitare. talis tunc fuit in operationibus cumulus qualis in dilectione consensus, sicut legimus in Actis apostolorum: turba autem eorum qui crediderant anima ac mente una agebant nec fuit inter illos discrimen ullum nec quicquam suum iudicabant ex bonis quae eis erant, sed fuerunt illis omnia communia. hoc est natiuitate spiritali uere Dei filium fieri, hoc est lege caelesti aequitatem Dei patris imitari. quodcumque enim Dei est in nostra usurpatione commune est, nec quisquam a beneficiis eius et muneribus arcetur quominus omne humanum genus bonitate ac largitate diuina aequaliter perfruatur. sic aequaliter dies luminat, sol radiat, imber rigat, uentus adspirat, et dormientibus somnus unus est, et stellarum splendor ac lunae communis est. quo aequalitatis exemplo qui possessor in terris reditus ac fructus suos cum fraternitate partitur, 5 GaL 6,10. 9. 18 Act. 4, 32. 2 et (ante isaac) om. WG 5 monente G 8 metemus] add . F1: non fatigati 14 atque distracto fnndos W 8. I. m. 2 15 fructus fructus G 21 nindicabant V fuerint G1 22 filios v 23 imitare G1 25 eius et] ac G 27 lnminat FWV, inluminat Gv rigat] irrorat V 28 priwi et om. G 29 est om. G quo] eo G aequitatis Wv 30 in terris W s. I. m. 2, in terris est G* dum largitionibus gratuitis communis ac iustus est. Dei patris imitator est.