<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa009.opp-lat1"><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Quid ad haec respondemus, fratres carissimi? sacrilegas sterilitates  <lb/>
            et quadam tenebrarum nocte coopertas diuitum mentes <lb/>
            qua ratione defendimus, qua excusatione purgamus? qui diaboli <lb/>
            semis minores sumus, ut Christo pro pretio passionis et sanguinis <lb/>
            uicem nec in modicis rependamus. praecepta ille nobis <lb n="5"/>
            dedit, quid facere seruos eius oporteret instruxit, operantibus <lb/>
            praemium pollicitus et supplicium sterilibus comminatus sententiam <lb/>
            suam protulit, quid iudicaturus sit ante praedixit. quae <lb/>
            potest excusatio esse cessanti, quae defensio sterili? nisi quod <lb/>
            non faciente seruo quod praecipitur Dominus faciet quod minatur. <lb n="10"/>
            qui et dicit: cum uenerit filius hominis in claritate <lb/>
            sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit in throno <lb/>
            claritatis suae et colligentur ante eum omnes gentes, <lb/>
            et segregabit eos ab inuicem quemadmodum <lb/>
            pastor segregat oues ab haedis, et statuet oues a <lb n="15"/>
            dextera sua, haedos autem a sinistra. tunc dicet <lb/>
            rex eis qui a dextera sua sunt: uenite benedicti patris <lb/>
            mei, percipite regnum quod uobis paratum est <lb/>
            ab origine mundi. esuriui enim et dedistis mihi <lb/>
            manducare, sitiui et potastis me, hospes fui et abduxistis <lb n="20"/>
            me, nudus et texistis me, infirmatus sum et <lb/>
            uisitastis me, in carcere fui et uenistis ad me. tunc <lb/>
            respondebunt ei iusti dicentes: Domine, quando te <lb/>
            uidimus esurientem et pauimus, sitientem et potauimus? <lb/>
            quando te uidimus hospitem et abduximus,

<note type="footnote"> 11 Matth. 25, 31 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 fratres dilectissimi <hi rend="italic">V</hi> sacrilegas sterilitates <hi rend="italic">FWV,</hi> sacrilegas <lb/>
            sterelitate <hi rend="italic">G,</hi> sacrilega sterilitate v 2 quasdam <hi rend="italic">W</hi> 3 qui] qua <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            5 modicum <hi rend="italic">F</hi> 6 eius] suos v 7 pollicetur <hi rend="italic">G</hi> et <hi rend="italic">om. WG</hi> comminatur <lb/>
            <hi rend="italic">WO</hi> sentiam 6?1 8 et <hi rend="italic">ante v</hi> 9 potest esse <hi rend="italic">G</hi> excusatio... <lb/>
            quae om. <hi rend="italic">G</hi> 11 dixit <hi rend="italic">G</hi> cum uenerit] <hi rend="italic">cf. tm. II30 p. 99, III 1<lb/>
             p. n1</hi> claritate <hi rend="italic">FWGV,</hi> maiestate <hi rend="italic">v; item l.13</hi> 14 eas <hi rend="italic">V</hi> quemammodum <lb/>
            <hi rend="italic">W</hi> 15 edia <hi rend="italic">G</hi> a] ad <hi rend="italic">FWOv</hi> 16 dexteram suam <hi rend="italic">FGv</hi> <lb/>
            ad <hi rend="italic">sxnistram Fv,</hi> ad sinistris G <hi rend="italic">dicit F</hi> 17 iis v ad dexteram <lb/>
            <hi rend="italic">FGfJ</hi> suam <hi rend="italic">FG,</hi> eius <hi rend="italic">v</hi> sunt <hi rend="italic">FWGV, erunt v; post</hi> sunt <hi rend="italic">falso repetit <lb/>
            G:</hi> haedos autem ad sinistris tunc dicet rex eis 18 accipite <hi rend="italic">W <lb/>
            regnum ponit post</hi> paratum est <hi rend="italic">G</hi> est <hi rend="italic">om. W</hi> 19 esurii <hi rend="italic">F</hi> 20 adduxistis <lb/>
            <hi rend="italic">v; item l. 25</hi> 21 me om. <hi rend="italic">WG</hi> texistis] uestistis <hi rend="italic">G</hi> me <hi rend="italic">om. <lb/>
            WG</hi> infirmus <hi rend="italic">v</hi> 22 fui <hi rend="italic">om. G</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="392"/>
            nudum et uestiuimus ?  quando autem te uidimus <lb/>
            infirmari aut in carcere et uenimus ad te? tunc respondens <lb/>
            rex dicet eis: amen dico nobis, quamdiu <lb/>
            fecistis uni horum ex fratribus meis minimis, mihi <lb/>
            fecistis. tunc dicet illis qui a sinistra sunt: discedite<lb n="5"/>
            a me, maledicti, in ignem aeternum quem <lb/>
            parauit pater meus diabolo et angelis eius. esuriui <lb/>
            enim et non dedistis mihi manducare, sitiui et non <lb/>
            potastis me, hospes fui et non abduxistis me, nudus <lb/>
            et non uestistis me, infirmus et in carcere et <lb n="10"/>
            non uenistis ad me. tunc respondebunt et ipsi dicentes: <lb/>
            Domine, quando te uidimus esurientem aut <lb/>
            sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum <lb/>
            aut in carcere et non ministrauimus tibi? et respondebit <lb/>
            illis: amen dico uobis, quamdiu non fecistis<lb n="15"/>
            uni ex minimis his, neque mihi fecistis. et <lb/>
            abibunt isti in ignem aeternum, iusti autem in uitam <lb/>
            aeternam. quid potuit nobis maius Christus edicere? <lb/>
            quomodo magis potuit iustitiae ac misericordiae nostrae opera <lb/>
            prouocare? quam quod praestari dixit sibi quicquid egenti praestatur<lb n="20"/>
            et pauperi, et se dixit offendi nisi egenti praestatur et <lb/>
            pauperi, ut qui respectu fratris in ecclesia non mouetur uel <lb/>
            Christi contemplatione moueatur et qui non cogitat in labore adque <lb/>
            in egestate conseruum uel Dominum cogitet in ipso illo <lb/>
            quem despicit constitutum. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>