<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa009.opp-lat1"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p> Loquitur in scripturis Spiritus sanctus et dicit: eleemosynis <lb/>
            et fide delicta purgantur. non utique illa delicta quae <lb/>
            fuerant ante contracta: nam illa Christi sanguine et sanctificatione<lb n="5"/>
            purgantur. item denuo dicit: sicut aqua ignem extinguet, <lb/>
            sic eleemosyna extinguet peccatum. hic quoque <lb/>
            ostenditur et probatur quia sicut lauacro aquae salutaris gehennae <lb/>
            ignis extinguitur, ita eleemosynis adque operationibus <lb/>
            iustis delictorum flamma sopitur. et quia semel in baptismo remissa<lb n="10"/>
            peccatorum datur, adsidua et iugis operatio baptismi instar <lb/>
            imitata Dei rursus indulgentiam largiatur. hoc et Dominus in <lb/>
            euangelio docet. nam cum denotarentur discipuli eius quod ederent <lb/>
            nec prius manus abluissent, respondit et dixit: qui fecit <lb/>
            quod est intus fecit et quod foris est. uerum date <lb n="15"/>
            eleemosynam, et ecce uobis munda omnia, docens <lb/>
            scilicet et ostendens non manus lauandas esse sed pectus et sordes <lb/>
            intrinsecus potius quam extrinsecus detrahendas, uerum qui <lb/>
            purgauerit quod est intus eum quoque id quod foris est repurgasse <lb/>
            et emundata mente cute quoque et corpore mundum esse <lb n="20"/>
            coepisse. porro autem monens et ostendens unde mundi et purgati <lb/>
            esse possimus, addidit eleemosynas esse faciendas. misericors <lb/>
            monet misericordiam fieri, et quia seruare quaerit quos <lb/>
            magno redemit post gratiam baptismi sordidatos docet denuo <lb/>
            posse purgari.

<note type="footnote"> 3 Prou. 16, 6 (=15, 27). 6 Sir. 3, 30. 14 Luc. 11, 40 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 protrahimus <hi rend="italic">F</hi> elemosynis <hi rend="italic">SW fere semper,</hi> aelymosinis <hi rend="italic">G saepius <lb/>
            </hi> 3 scripturis diuinis <hi rend="italic">v</hi> 4 delecta S 6 purgata sunt <hi rend="italic">G</hi> ignem <lb/>
            extinguet S, eitinguit <hi rend="italic">ignem FWGv, cf. test. IU Ip. 110</hi> 7 sic et <hi rend="italic">FG</hi> <lb/>
            extinguit <hi rend="italic">FWGv</hi> 8 aquae.. <hi rend="italic">G</hi> (aq. <hi rend="italic">eras.)</hi> 9 ita et <hi rend="italic">Baluzius</hi> operationibus] <lb/>
            operibus <hi rend="italic">G</hi> 11 asidua <hi rend="italic">G</hi> 12 imitatae S dei] deum <hi rend="italic">coni. <lb/>
            Bouth</hi> largitur <hi rend="italic">Gv</hi> 13 in euangelio dominus <hi rend="italic">v</hi> ederent] erent <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            14 lauissent <hi rend="italic">GV</hi> respondens dixit <hi rend="italic">G</hi> 15 intus est <hi rend="italic">Fv</hi> est <hi rend="italic">(post</hi> <lb/>
            foris) <hi rend="italic">om. G</hi> 17 scilicet om. <hi rend="italic">G</hi> 18 detrahendas] diluendas v 21 purgati <lb/>
            et mundi <hi rend="italic">G</hi> 22 possumus 8 addit <hi rend="italic">G</hi> elemosynis 81 23 monet) <lb/>
            docet et monet <hi rend="italic">v,</hi> docet <hi rend="italic">(sed post</hi> misericordiam) <hi rend="italic">G</hi> misericordias esse <lb/>
            faciendas S 24 magno pretio <hi rend="italic">Fv</hi> redimit <hi rend="italic">S,</hi> redemit praecio <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            baptismi gratiam <hi rend="italic">v</hi> </note><lb n="25"/>
            
</p><pb n="375"/></div></div></body></text></TEI>