<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa009.opp-lat1"><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Sed enim multi sunt in domo liberi et retardat te numerositas  <lb/>
            filiorum quominus largiter bonis operibus insistas. adqui hoc ipso <lb/>
            operari amplius debes, quo multorum pignorum pater es. plures <lb n="15"/>
            sunt pro quibus Dominum depreceris, multorum delicta redimenda <lb/>
            sunt, multorum purgandae conscientiae, multorum animae <lb/>
            liberandae. ut in hac uita saeculari alendis sustinendisque <lb/>
            pignoribus quo maior est numerus hoc maior et sumptus est, ita <lb/>
            et in uita spiritali adque caelesti quo amplior fuerit pignorum <lb n="20"/>
            copia esse et operum debet maior inpensa. sic Iob sacrificia numerosa <lb/>
            pro liberis obferebat, quantusque erat in domo pignorum <lb/>
            numerus tantus dabatur Deo et numerus hostiarum. et quoniam <lb/>
            cotidie deesse non potest quod peccetur in conspectu Dei, sacrificia <lb/>
            cotidiana non deerant quibus possent peccata tergi. probat <lb n="25"/>
            scriptura dicens: Iob homo uerus et iustus habuit <lb/>
            filios septem et filias tres et emundabat illos offerens <lb/>
            pro eis hostias Deo secundum numerum illorum <lb/>
            et pro peccatis eorum uitulum unum. si ergo

<note type="footnote"> 26 lob 1, 2. 3. 5. </note>

<note type="footnote"> 1 deiciet <hi rend="italic">G1</hi> et capsaces olei <hi rend="italic">WG,</hi> nec in uas oleum <hi rend="italic">F</hi> minuetur. <lb/>
            <hi rend="italic">Gs</hi> 5 farriis <hi rend="italic">G</hi> 6 eheliae <hi rend="italic">G*</hi> 11 ante praeponens <hi rend="italic">F</hi> 14 adqui <lb/>
            <hi rend="italic">WF\',</hi> atquin F1, atque <hi rend="italic">G post</hi> ipso <hi rend="italic">erasum</hi> largiter in <hi rend="italic">W</hi> 15 amplius] <lb/>
            plurimum <hi rend="italic">V</hi> quo] quod <hi rend="italic">malim</hi> pignerum <hi rend="italic">G</hi> 18 saecularia <lb/>
            W\' sustentandisq. <hi rend="italic">G</hi> 19 hoc] eo <hi rend="italic">G</hi> est <hi rend="italic">om. G</hi> 21 et <hi rend="italic">om. G</hi> <lb/>
            sic et v 25 possunt <hi rend="italic">G,</hi> possint <hi rend="italic">F</hi> tergi <hi rend="italic">F et August. I. c. IV, 10, 27.,</hi> <lb/>
            tergeri <hi rend="italic">WGv</hi> 26 scriptura diuina v </note>

<note type="footnote"> 2t)* </note> <lb/>


<pb n="388"/>
            . uere filios tuos diligis, si eis exhibes plenam et paternam dulcedinem <lb/>
            caritatis, operari magis debes ut filios tuos Deo iusta operatione <lb/>
            commendes. 
</p></div></div></body></text></TEI>