Sed enim multi sunt in domo liberi et retardat te numerositas filiorum quominus largiter bonis operibus insistas. adqui hoc ipso operari amplius debes, quo multorum pignorum pater es. plures sunt pro quibus Dominum depreceris, multorum delicta redimenda sunt, multorum purgandae conscientiae, multorum animae liberandae. ut in hac uita saeculari alendis sustinendisque pignoribus quo maior est numerus hoc maior et sumptus est, ita et in uita spiritali adque caelesti quo amplior fuerit pignorum copia esse et operum debet maior inpensa. sic Iob sacrificia numerosa pro liberis obferebat, quantusque erat in domo pignorum numerus tantus dabatur Deo et numerus hostiarum. et quoniam cotidie deesse non potest quod peccetur in conspectu Dei, sacrificia cotidiana non deerant quibus possent peccata tergi. probat scriptura dicens: Iob homo uerus et iustus habuit filios septem et filias tres et emundabat illos offerens pro eis hostias Deo secundum numerum illorum et pro peccatis eorum uitulum unum. si ergo 26 lob 1, 2. 3. 5. 1 deiciet G1 et capsaces olei WG, nec in uas oleum F minuetur. Gs 5 farriis G 6 eheliae G* 11 ante praeponens F 14 adqui WF\', atquin F1, atque G post ipso erasum largiter in W 15 amplius] plurimum V quo] quod malim pignerum G 18 saecularia W\' sustentandisq. G 19 hoc] eo G est om. G 21 et om. G sic et v 25 possunt G, possint F tergi F et August. I. c. IV, 10, 27., tergeri WGv 26 scriptura diuina v 2t)* . uere filios tuos diligis, si eis exhibes plenam et paternam dulcedinem caritatis, operari magis debes ut filios tuos Deo iusta operatione commendes.