<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa009.opp-lat1"><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p> Ceterum quae talis es nec operari in ecclesia potes: egentem <lb/>
            [enim] et pauperem non uident oculi superfusi nigrore, tenebris <lb/>
            et nocte contecti. locuples et diues dominicum celebrare te credis<lb n="20"/>
            quae corban omnino non respicis, quae in dominicum sine <lb/>
            sacrificio uenis, quae partem de sacrificio quod pauper obtulit <lb/>
            sumis? intuere in euangelio uiduam praeceptorum caelestium <lb/>
            memorem, inter ipsas pressuras et angustias egestatis operantem, <lb/>
            in gazophylacium duo quae sola sibi erant minuta

<note type="footnote"> 3 Apoc. 3,17 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 falleres <hi rend="italic">S</hi> quisquis v 3 sum <hi rend="italic">om. GV</hi> 5 miser ct miserabilis <lb/>
            v 6 a <hi rend="italic">me W s. l. m. 2</hi> de igne <hi rend="italic">W, om. G</hi> 7 uestem a. ut <lb/>
            uestiaris] uestiaris ueste alba Gut] et <hi rend="italic">S et]</hi> ut <hi rend="italic">F</hi> 8 ungue 01, <lb/>
            xmge <hi rend="italic">WO1</hi> 10 christo] me <hi rend="italic">F</hi> decogtis S 14 matrona] <hi rend="italic">add. v</hi>. in <lb/>
            ecclesia christi innnge <hi rend="italic">FWv</hi> 16 dum deum et] et dominum <hi rend="italic">ex</hi> dum et <lb/>
            <hi rend="italic">F m. 2</hi> operibus et moribus <hi rend="italic">FWV, operibus G,</hi> operibus bonis et m. v <lb/>
            bonis ornaris <hi rend="italic">ex</hi> promereris <hi rend="italic">F m. 2</hi> 18 talis non F* ecclesiam <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            potest O 19 enim <hi rend="italic">om. S; cf. p. 381,10</hi> oculi tui <hi rend="italic">Sv</hi> perfusi <hi rend="italic">G,</hi> <lb/>
            superfusioni <hi rend="italic">F</hi> nigroris <hi rend="italic">WGv,</hi> crnoris <hi rend="italic">F</hi> 20 diues] es <hi rend="italic">add. G,</hi> es et <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. v credes <hi rend="italic">S</hi> 21 corbam S respices S dominico <hi rend="italic">F</hi> 22 sine <lb/>
            sacrificium S 23 in euangelio] <hi rend="italic">euangelicam G 24 operari S</hi> 25 caizophy- <lb/>
            <hi rend="italic">lacio S</hi> erant <hi rend="italic">S, fuerant FWGv area minuta F (corruptum pro aeram.)</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="385"/>
            mittentem, quam cum animaduerteret Dominus et uideret, non de <lb/>
            patrimonio sed de animo opus eius examinans et considerans, <lb/>
            non quantum sed ex quanto dedisset, respondit et dixit: amen <lb/>
            dico uobis quoniam uidua ista omnibus plus misit <lb/>
            in dona Dei. omnes enim isti ex eo quod abundauit <lb n="5"/>
            illis miserunt in dona Dei. haec autem de inopia <lb/>
            sua omnem quemcumque habuit uictum misit. multum <lb/>
            beata mulier et gloriosa quae etiam ante diem iudicii meruit <lb/>
            iudicis uoce laudari. pudeat diuites sterilitatis adque infelicitatis <lb/>
            suae. uidua et inops [uidua] in opere inuenitur, cumque uniuersa <lb n="10"/>
            quae dantur pupillis et uiduis conferantur, dat illa quam <lb/>
            oportebat accipere, ut sciamus quae poena sterilem diuitem <lb/>
            maneat, quando hoc documento operari etiam pauperes debeant. <lb/>
            adque ut intellegamus haec opera Deo dari et eum quisque haec <lb/>
            faciat Deum promereri, Christus illud dona Dei appellat et in <lb n="15"/>
            dona Dei uiduam duos quadrantes misisse significat, ut magis <lb/>
            ac magis possit esse manifestum quia qui miseretur pauperis <lb/>
            Deo faenerat. 
</p></div></div></body></text></TEI>