Ceterum quae talis es nec operari in ecclesia potes: egentem [enim] et pauperem non uident oculi superfusi nigrore, tenebris et nocte contecti. locuples et diues dominicum celebrare te credis quae corban omnino non respicis, quae in dominicum sine sacrificio uenis, quae partem de sacrificio quod pauper obtulit sumis? intuere in euangelio uiduam praeceptorum caelestium memorem, inter ipsas pressuras et angustias egestatis operantem, in gazophylacium duo quae sola sibi erant minuta 3 Apoc. 3,17 sq. 1 falleres S quisquis v 3 sum om. GV 5 miser ct miserabilis v 6 a me W s. l. m. 2 de igne W, om. G 7 uestem a. ut uestiaris] uestiaris ueste alba Gut] et S et] ut F 8 ungue 01, xmge WO1 10 christo] me F decogtis S 14 matrona] add. v . in ecclesia christi innnge FWv 16 dum deum et] et dominum ex dum et F m. 2 operibus et moribus FWV, operibus G, operibus bonis et m. v bonis ornaris ex promereris F m. 2 18 talis non F* ecclesiam S potest O 19 enim om. S; cf. p. 381,10 oculi tui Sv perfusi G, superfusioni F nigroris WGv, crnoris F 20 diues] es add. G, es et add . v credes S 21 corbam S respices S dominico F 22 sine sacrificium S 23 in euangelio] euangelicam G 24 operari S 25 caizophy- lacio S erant S, fuerant FWGv area minuta F (corruptum pro aeram.) mittentem, quam cum animaduerteret Dominus et uideret, non de patrimonio sed de animo opus eius examinans et considerans, non quantum sed ex quanto dedisset, respondit et dixit: amen dico uobis quoniam uidua ista omnibus plus misit in dona Dei. omnes enim isti ex eo quod abundauit illis miserunt in dona Dei. haec autem de inopia sua omnem quemcumque habuit uictum misit. multum beata mulier et gloriosa quae etiam ante diem iudicii meruit iudicis uoce laudari. pudeat diuites sterilitatis adque infelicitatis suae. uidua et inops [uidua] in opere inuenitur, cumque uniuersa quae dantur pupillis et uiduis conferantur, dat illa quam oportebat accipere, ut sciamus quae poena sterilem diuitem maneat, quando hoc documento operari etiam pauperes debeant. adque ut intellegamus haec opera Deo dari et eum quisque haec faciat Deum promereri, Christus illud dona Dei appellat et in dona Dei uiduam duos quadrantes misisse significat, ut magis ac magis possit esse manifestum quia qui miseretur pauperis Deo faenerat.