Erras et falleris quisque te in saecnlo diuitem credis. audi in Apocalypsi Domini tui uocem eiusmodi homines iustis obiurgationibus increpantem. dicis, inquit, diues sum et ditatus sum et nullius rei egeo: et nescis quoniam tu es miser et pauper et caecus et nudus. suadeo tibi emere a me. au rum ignitum de igni ut sis diues, et uestem albam ut uestiaris et non appareat in te foeditas nuditatis tuae, et collyrio inungue oculos tuos ut uideas. qui ergo locuples et diues es eme tibi a Christo aurum ignitum, ut sordibus tuis tamquam igne decoctis esse aurum mundum possis, si eleemosynis et iusta operatione purgeris. eme tibi albam uestem, ut qui secundum Adam nudus fueras et horrebas ante deformis, indumento Christi candido uestiaris. et quae matrona locuples et diues es ungue oculos tuos non stibio diaboli sed collyrio Christi, ut peruenire ad uidendum Deum possis, dum Deum et moribus et operibus promereris.