<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa009.opp-lat1"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Quid tibi cum istis ineptis et stultis cogitationibus plaudis,  <lb/>
            quasi metu et sollicitudine futurorum ab operibus retarderis? <lb n="10"/>
            quid umbras et praestigias quasdam uanae excusationis obtendis? <lb/>
            confitere immo quae uera sunt et quia scientes non potes fallere, <lb/>
            secreta et abdita mentis exprome. obsederunt animum tuum <lb/>
            sterilitatis tenebrae et recedente inde lumine ueritatis carnale <lb/>
            pectus alta et profunda auaritiae caligo caecauit. pecuniae tuae <lb n="15"/>
            captiuus et seruus es, catenis cupiditatis et uinculis alligatus es <lb/>
            et quem iam soluerat Christus denuo uinctus es. seruas pecuniam <lb/>
            quae te seruata non seruat, patrimonium cumulas quod te <lb/>
            , pondere suo onerat, nec meministi quid Deus responderit diuiti <lb/>
            exuberantium fructuum copiam stulta exultatione iactanti <lb n="20"/>
            stulte, inquit, hac nocte expostulatur anima tua. <lb/>
            quae ergo parasti cuius erunt? quid diuitiis tuis solus <lb/>
            incubas, quid in poenam tuam patrimonii pondus exaggeras, ut <lb/>
            quo locupletior saeculo fueris pauperior Deo fias? reditus tuos <lb/>
            diuide cum Deo tuo, fructus tuos partire cum Christo, fac tibi <lb n="25"/>
            possessionum terrestrium Christum participem, ut et ille te sibi <lb/>
            faciat regnorum caelestium coheredem.

<note type="footnote">2 Luc. 16, 14. 21 Luc. 12, 20. </note>

<note type="footnote"> 1 succiperet <hi rend="italic">S,</hi> susciper*int <hi rend="italic">G1</hi> 2 addit <hi rend="italic">G</hi> dicensj diuina <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            autem <hi rend="italic">om. W</hi> 3 inridebant <hi rend="italic">SFWGV,</hi> irridebant eum <hi rend="italic">v</hi> 4 quosdam. <lb/>
            in ecclesia Gv 7 contempnat G\' tractibus F 8 dIñ <hi rend="italic">SG</hi> 9 cum Ft <lb/>
            in <hi rend="italic">W G, om. S; cf. p. 190, 19</hi> plaudes <hi rend="italic">F</hi> 11 uanas <hi rend="italic">S</hi> 12 potest <lb/>
            <hi rend="italic">SG</hi> 13 obsiderunt <hi rend="italic">G</hi> 14 sterelitatis <hi rend="italic">WG</hi> 15 auaritia <hi rend="italic">W</hi> 18 te] <lb/>
            a te <hi rend="italic">G</hi> 19 grauius onerat <hi rend="italic">v</hi> quid.. diuiti <hi rend="italic">om. S</hi> 20 copia stulta <lb/>
            se <hi rend="italic">V</hi> exaltatione <hi rend="italic">G</hi> 21 tua a te <hi rend="italic">v</hi> 22 cui <hi rend="italic">V</hi> tuis <hi rend="italic">om. S</hi> 23 incnmbas <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> patrimonii <hi rend="italic">SFWGV,</hi> patr. tui <hi rend="italic">v</hi> 24 redditus <hi rend="italic">GI</hi> 25 diuide...tuos <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> deo <hi rend="italic">FWV,</hi> dno <hi rend="italic">G,</hi> domino deo <hi rend="italic">v</hi> 26 ei poss. terr. <lb/>
            prouentu <hi rend="italic">v</hi> participem christum <hi rend="italic">G</hi> </note>
<pb n="384"/>
             
</p></div></div></body></text></TEI>