Quid tibi cum istis ineptis et stultis cogitationibus plaudis, quasi metu et sollicitudine futurorum ab operibus retarderis? quid umbras et praestigias quasdam uanae excusationis obtendis? confitere immo quae uera sunt et quia scientes non potes fallere, secreta et abdita mentis exprome. obsederunt animum tuum sterilitatis tenebrae et recedente inde lumine ueritatis carnale pectus alta et profunda auaritiae caligo caecauit. pecuniae tuae captiuus et seruus es, catenis cupiditatis et uinculis alligatus es et quem iam soluerat Christus denuo uinctus es. seruas pecuniam quae te seruata non seruat, patrimonium cumulas quod te , pondere suo onerat, nec meministi quid Deus responderit diuiti exuberantium fructuum copiam stulta exultatione iactanti stulte, inquit, hac nocte expostulatur anima tua. quae ergo parasti cuius erunt? quid diuitiis tuis solus incubas, quid in poenam tuam patrimonii pondus exaggeras, ut quo locupletior saeculo fueris pauperior Deo fias? reditus tuos diuide cum Deo tuo, fructus tuos partire cum Christo, fac tibi possessionum terrestrium Christum participem, ut et ille te sibi faciat regnorum caelestium coheredem. 2 Luc. 16, 14. 21 Luc. 12, 20. 1 succiperet S, susciper*int G1 2 addit G dicensj diuina G autem om. W 3 inridebant SFWGV, irridebant eum v 4 quosdam. in ecclesia Gv 7 contempnat G\' tractibus F 8 dIƱ SG 9 cum Ft in W G, om. S; cf. p. 190, 19 plaudes F 11 uanas S 12 potest SG 13 obsiderunt G 14 sterelitatis WG 15 auaritia W 18 te] a te G 19 grauius onerat v quid.. diuiti om. S 20 copia stulta se V exaltatione G 21 tua a te v 22 cui V tuis om. S 23 incnmbas F patrimonii SFWGV, patr. tui v 24 redditus GI 25 diuide...tuos om. S deo FWV, dno G, domino deo v 26 ei poss. terr. prouentu v participem christum G