Metuis ne patrimonium tuum forte deficiat, si operari ex eo largiter coeperis? quando enim factum est ut iusto possent deesse subsidia ? cum scriptum sit: non occidet fame Dominus animam iustam. Helias in solitudine conus ministrantibus pascitur et Danieli in lacum [ad] leonum [praedam] iussu regis incluso prandium diuinitus apparatur: et tu metuis ne operanti et Dominum promerenti desit alimentum, quando ipse in euangelio ad exprobrationem eorum quibus mens dubia est et fides parua contestetur et dicat: aspicite uolatilia caeli quoniam non seminant neque metunt neque colligunt in horrea, et pater uester caelestis alit illa. nonne uos pluris estis illis. uolucres Deus pascit et passeribus alimenta diurna praestantur et quibus nullus diuinae rei sensus est eis nec potus nec cibus deest: tu christiano, tu Dei seruo, tu operibus bonis dedito, tu domino suo caro aliquid existimas defuturum? Nisi si putas quia qui Christum pascit a Christo ipse non pascitur aut eis terrena deerunt quibus caelestia et diuina tribuuntur. unde haec incredula cogitatio, unde impia et sacrilega ista meditatio? quid facit in domo fidei perfidum pectus? quid qui Christo omnino non credit appellatur et dicitur Christianus? Pharisaei tibi magis congruit nomen. nam cum Dominus in euangelio de eleemosynis disputaret et ut nobis amicos de terrestribus lucris prouida operatione faceremus qui nos postmodum in 6 Prou. 10, 3. 12 Matth. 6, 26. 3 insonmt F 4 metuens S cx om. S 5 possent W (sed ent corr.), possint G 6 snbsidia uitae v, substantia V dns fame G 7 fugae solitudine V 8 daniel S, danihel W G lacu FGVv ad om. BG V praeda V, om. G ad et praedam inclusi; cf. de dom. orat. p. 283,1 9 metnes S 10 operanti tibi t\' drii G, do F 11 exprobationem SG1 quibus] quorum G dubia] dura S 12 conteetetnr et om. G dicit G 15 plures BWI G1; cf. test. II111 p. 123 illis estis W 18 tu...caro om. G dom ex dno W m. 2 20 ipse om. G 22 ista] illa F 26 et om. G 27 pronide G, propria S oratione W, ratione S qui. G tabernacula aeterna susciperent fideliter ac salubriter praemoneret, addidit post haec scriptura dicens: audiebant autem haec omnia Pharisaei qui erant cupidissimi et inridebant. quales nunc in ecclesia quosdam uidemus quorum praeclusae aures et corda caecata nullum de spiritalibus ac salutaribus monitis lumen admittunt, de quibus mirari non oportet quod contemnant in tractatibus seruum, quando a talibus ipsum Dominum uideamus esse contemptum. Quid tibi cum istis ineptis et stultis cogitationibus plaudis, quasi metu et sollicitudine futurorum ab operibus retarderis? quid umbras et praestigias quasdam uanae excusationis obtendis? confitere immo quae uera sunt et quia scientes non potes fallere, secreta et abdita mentis exprome. obsederunt animum tuum sterilitatis tenebrae et recedente inde lumine ueritatis carnale pectus alta et profunda auaritiae caligo caecauit. pecuniae tuae captiuus et seruus es, catenis cupiditatis et uinculis alligatus es et quem iam soluerat Christus denuo uinctus es. seruas pecuniam quae te seruata non seruat, patrimonium cumulas quod te , pondere suo onerat, nec meministi quid Deus responderit diuiti exuberantium fructuum copiam stulta exultatione iactanti stulte, inquit, hac nocte expostulatur anima tua. quae ergo parasti cuius erunt? quid diuitiis tuis solus incubas, quid in poenam tuam patrimonii pondus exaggeras, ut quo locupletior saeculo fueris pauperior Deo fias? reditus tuos diuide cum Deo tuo, fructus tuos partire cum Christo, fac tibi possessionum terrestrium Christum participem, ut et ille te sibi faciat regnorum caelestium coheredem. 2 Luc. 16, 14. 21 Luc. 12, 20. 1 succiperet S, susciper*int G1 2 addit G dicensj diuina G autem om. W 3 inridebant SFWGV, irridebant eum v 4 quosdam. in ecclesia Gv 7 contempnat G\' tractibus F 8 dIƱ SG 9 cum Ft in W G, om. S; cf. p. 190, 19 plaudes F 11 uanas S 12 potest SG 13 obsiderunt G 14 sterelitatis WG 15 auaritia W 18 te] a te G 19 grauius onerat v quid.. diuiti om. S 20 copia stulta se V exaltatione G 21 tua a te v 22 cui V tuis om. S 23 incnmbas F patrimonii SFWGV, patr. tui v 24 redditus GI 25 diuide...tuos om. S deo FWV, dno G, domino deo v 26 ei poss. terr. prouentu v participem christum G Erras et falleris quisque te in saecnlo diuitem credis. audi in Apocalypsi Domini tui uocem eiusmodi homines iustis obiurgationibus increpantem. dicis, inquit, diues sum et ditatus sum et nullius rei egeo: et nescis quoniam tu es miser et pauper et caecus et nudus. suadeo tibi emere a me. au rum ignitum de igni ut sis diues, et uestem albam ut uestiaris et non appareat in te foeditas nuditatis tuae, et collyrio inungue oculos tuos ut uideas. qui ergo locuples et diues es eme tibi a Christo aurum ignitum, ut sordibus tuis tamquam igne decoctis esse aurum mundum possis, si eleemosynis et iusta operatione purgeris. eme tibi albam uestem, ut qui secundum Adam nudus fueras et horrebas ante deformis, indumento Christi candido uestiaris. et quae matrona locuples et diues es ungue oculos tuos non stibio diaboli sed collyrio Christi, ut peruenire ad uidendum Deum possis, dum Deum et moribus et operibus promereris. Ceterum quae talis es nec operari in ecclesia potes: egentem [enim] et pauperem non uident oculi superfusi nigrore, tenebris et nocte contecti. locuples et diues dominicum celebrare te credis quae corban omnino non respicis, quae in dominicum sine sacrificio uenis, quae partem de sacrificio quod pauper obtulit sumis? intuere in euangelio uiduam praeceptorum caelestium memorem, inter ipsas pressuras et angustias egestatis operantem, in gazophylacium duo quae sola sibi erant minuta 3 Apoc. 3,17 sq. 1 falleres S quisquis v 3 sum om. GV 5 miser ct miserabilis v 6 a me W s. l. m. 2 de igne W, om. G 7 uestem a. ut uestiaris] uestiaris ueste alba Gut] et S et] ut F 8 ungue 01, xmge WO1 10 christo] me F decogtis S 14 matrona] add. v . in ecclesia christi innnge FWv 16 dum deum et] et dominum ex dum et F m. 2 operibus et moribus FWV, operibus G, operibus bonis et m. v bonis ornaris ex promereris F m. 2 18 talis non F* ecclesiam S potest O 19 enim om. S; cf. p. 381,10 oculi tui Sv perfusi G, superfusioni F nigroris WGv, crnoris F 20 diues] es add. G, es et add . v credes S 21 corbam S respices S dominico F 22 sine sacrificium S 23 in euangelio] euangelicam G 24 operari S 25 caizophy- lacio S erant S, fuerant FWGv area minuta F (corruptum pro aeram.) mittentem, quam cum animaduerteret Dominus et uideret, non de patrimonio sed de animo opus eius examinans et considerans, non quantum sed ex quanto dedisset, respondit et dixit: amen dico uobis quoniam uidua ista omnibus plus misit in dona Dei. omnes enim isti ex eo quod abundauit illis miserunt in dona Dei. haec autem de inopia sua omnem quemcumque habuit uictum misit. multum beata mulier et gloriosa quae etiam ante diem iudicii meruit iudicis uoce laudari. pudeat diuites sterilitatis adque infelicitatis suae. uidua et inops [uidua] in opere inuenitur, cumque uniuersa quae dantur pupillis et uiduis conferantur, dat illa quam oportebat accipere, ut sciamus quae poena sterilem diuitem maneat, quando hoc documento operari etiam pauperes debeant. adque ut intellegamus haec opera Deo dari et eum quisque haec faciat Deum promereri, Christus illud dona Dei appellat et in dona Dei uiduam duos quadrantes misisse significat, ut magis ac magis possit esse manifestum quia qui miseretur pauperis Deo faenerat.