<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa009.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Multa et magna sunt, fratres carissimi, beneficia diuina &gt; <lb/>
            quibus in salutem nostram Dei patris et Christi larga et copiosa <lb/>
            clementia et operata sit et semper operetur, quod conseruandis <lb/>
            ac uiuificandis nobis pater filium misit ut reparare nos posset <lb n="5"/>
            quodque filius missus esse et hominis filius uocari uoluit ut nos <lb/>
            Dei filios faceret: humiliauit se ut populum qui prius iacebat <lb/>
            erigeret, uulneratus est ut uulnera nostra curaret, seruiuit ut <lb/>
            ad libertatem seruientes extraheret. mori sustinuit ut immortalitatem <lb/>
            mortalibus exhiberet. multa haec sunt et magna diuinae <lb n="10"/>
            misericordiae munera. sed adhuc qualis prouidentia illa et quanta <lb/>
            clementia est, quod nobis salutari ratione prospicitur, ut homini <lb/>
            qui redemptus est reseruando plenius consulatur. nam cum Dominus <lb/>
            adueniens sanasset illa quae Adam portauerat uulnera et <lb/>
            uenena serpentis antiqua curasset, legem dedit sano et praecepit <lb n="15"/>
            ne ultra iam peccaret, ne quid peccanti grauius eueniret. coartati <lb/>
            eramus et in angustum innocentiae praescriptione conclusi. <lb/>
            nec haberet quid fragilitatis humanae infirmitas adque inbecillitas <lb/>
            faceret, nisi iterum pietas diuina subueniens iustitiae et misericordiae <lb/>
            operibus ostensis uiam quandam tuendae salutis

<note type="footnote"> INCIPIT DE OPERE ET ELEMOSYNIS (ELYMOSUriS <hi rend="italic">W) SW,</hi> INCIPIT EIVS- <lb/>
            DEM DE OPERE ET ELLMOSINIS <hi rend="italic">G</hi> 2 carissimi] dilectissimi <hi rend="italic">GV</hi> 4 sernandis <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 5 filium suum pater <hi rend="italic">G</hi> suum misit v 6 esse et] esse <hi rend="italic">G,</hi> <lb/>
            dici se et <hi rend="italic">V,</hi> esset <hi rend="italic">Oxon.,</hi> est et <hi rend="italic">Marius Mercator p. 180 ed. Balue</hi>. <lb/>
            filium <hi rend="italic">V</hi> uocari <hi rend="italic">F, om. SWGV,</hi> dici <hi rend="italic">Oxon.,</hi> fieri <hi rend="italic">Balueius, esse Mar. <lb/>
            3ferc</hi>. 8 curaret <hi rend="italic">SFWGV et Mar. Merc.,</hi> sanaret <hi rend="italic">v</hi> 11 prouidentiae <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 12 ut] et <hi rend="italic">F</hi> hominis F 13 reseruato <hi rend="italic">F</hi> consolatur <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            15 antiqua <hi rend="italic">FWG et Augustinus contra duas epist. Pelag. IV, 8, 21.,</hi> antiquae <lb/>
            <hi rend="italic">S,</hi> antiqui <hi rend="italic">v</hi> 16 peccandiS\' 17 proscriptionc <hi rend="italic">G</hi> 18 nec] ne <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            20 tuendae] tenende <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb n="20"/>


<pb n="374"/>
            aperiret, ut sordes postmodum quascumque contrahimus eleemosynis <lb/>
            abluamus. 
</p></div></div></body></text></TEI>