Multa et magna sunt, fratres carissimi, beneficia diuina > quibus in salutem nostram Dei patris et Christi larga et copiosa clementia et operata sit et semper operetur, quod conseruandis ac uiuificandis nobis pater filium misit ut reparare nos posset quodque filius missus esse et hominis filius uocari uoluit ut nos Dei filios faceret: humiliauit se ut populum qui prius iacebat erigeret, uulneratus est ut uulnera nostra curaret, seruiuit ut ad libertatem seruientes extraheret. mori sustinuit ut immortalitatem mortalibus exhiberet. multa haec sunt et magna diuinae misericordiae munera. sed adhuc qualis prouidentia illa et quanta clementia est, quod nobis salutari ratione prospicitur, ut homini qui redemptus est reseruando plenius consulatur. nam cum Dominus adueniens sanasset illa quae Adam portauerat uulnera et uenena serpentis antiqua curasset, legem dedit sano et praecepit ne ultra iam peccaret, ne quid peccanti grauius eueniret. coartati eramus et in angustum innocentiae praescriptione conclusi. nec haberet quid fragilitatis humanae infirmitas adque inbecillitas faceret, nisi iterum pietas diuina subueniens iustitiae et misericordiae operibus ostensis uiam quandam tuendae salutis INCIPIT DE OPERE ET ELEMOSYNIS (ELYMOSUriS W) SW, INCIPIT EIVS- DEM DE OPERE ET ELLMOSINIS G 2 carissimi] dilectissimi GV 4 sernandis G 5 filium suum pater G suum misit v 6 esse et] esse G, dici se et V, esset Oxon., est et Marius Mercator p. 180 ed. Balue . filium V uocari F, om. SWGV, dici Oxon., fieri Balueius, esse Mar. 3ferc . 8 curaret SFWGV et Mar. Merc., sanaret v 11 prouidentiae S 12 ut] et F hominis F 13 reseruato F consolatur F 15 antiqua FWG et Augustinus contra duas epist. Pelag. IV, 8, 21., antiquae S, antiqui v 16 peccandiS\' 17 proscriptionc G 18 nec] ne G 20 tuendae] tenende G aperiret, ut sordes postmodum quascumque contrahimus eleemosynis abluamus.