<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa009.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Multa et magna sunt, fratres carissimi, beneficia diuina &gt; <lb/>
            quibus in salutem nostram Dei patris et Christi larga et copiosa <lb/>
            clementia et operata sit et semper operetur, quod conseruandis <lb/>
            ac uiuificandis nobis pater filium misit ut reparare nos posset <lb n="5"/>
            quodque filius missus esse et hominis filius uocari uoluit ut nos <lb/>
            Dei filios faceret: humiliauit se ut populum qui prius iacebat <lb/>
            erigeret, uulneratus est ut uulnera nostra curaret, seruiuit ut <lb/>
            ad libertatem seruientes extraheret. mori sustinuit ut immortalitatem <lb/>
            mortalibus exhiberet. multa haec sunt et magna diuinae <lb n="10"/>
            misericordiae munera. sed adhuc qualis prouidentia illa et quanta <lb/>
            clementia est, quod nobis salutari ratione prospicitur, ut homini <lb/>
            qui redemptus est reseruando plenius consulatur. nam cum Dominus <lb/>
            adueniens sanasset illa quae Adam portauerat uulnera et <lb/>
            uenena serpentis antiqua curasset, legem dedit sano et praecepit <lb n="15"/>
            ne ultra iam peccaret, ne quid peccanti grauius eueniret. coartati <lb/>
            eramus et in angustum innocentiae praescriptione conclusi. <lb/>
            nec haberet quid fragilitatis humanae infirmitas adque inbecillitas <lb/>
            faceret, nisi iterum pietas diuina subueniens iustitiae et misericordiae <lb/>
            operibus ostensis uiam quandam tuendae salutis

<note type="footnote"> INCIPIT DE OPERE ET ELEMOSYNIS (ELYMOSUriS <hi rend="italic">W) SW,</hi> INCIPIT EIVS- <lb/>
            DEM DE OPERE ET ELLMOSINIS <hi rend="italic">G</hi> 2 carissimi] dilectissimi <hi rend="italic">GV</hi> 4 sernandis <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 5 filium suum pater <hi rend="italic">G</hi> suum misit v 6 esse et] esse <hi rend="italic">G,</hi> <lb/>
            dici se et <hi rend="italic">V,</hi> esset <hi rend="italic">Oxon.,</hi> est et <hi rend="italic">Marius Mercator p. 180 ed. Balue</hi>. <lb/>
            filium <hi rend="italic">V</hi> uocari <hi rend="italic">F, om. SWGV,</hi> dici <hi rend="italic">Oxon.,</hi> fieri <hi rend="italic">Balueius, esse Mar. <lb/>
            3ferc</hi>. 8 curaret <hi rend="italic">SFWGV et Mar. Merc.,</hi> sanaret <hi rend="italic">v</hi> 11 prouidentiae <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 12 ut] et <hi rend="italic">F</hi> hominis F 13 reseruato <hi rend="italic">F</hi> consolatur <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            15 antiqua <hi rend="italic">FWG et Augustinus contra duas epist. Pelag. IV, 8, 21.,</hi> antiquae <lb/>
            <hi rend="italic">S,</hi> antiqui <hi rend="italic">v</hi> 16 peccandiS\' 17 proscriptionc <hi rend="italic">G</hi> 18 nec] ne <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            20 tuendae] tenende <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb n="20"/>


<pb n="374"/>
            aperiret, ut sordes postmodum quascumque contrahimus eleemosynis <lb/>
            abluamus. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p> Loquitur in scripturis Spiritus sanctus et dicit: eleemosynis <lb/>
            et fide delicta purgantur. non utique illa delicta quae <lb/>
            fuerant ante contracta: nam illa Christi sanguine et sanctificatione<lb n="5"/>
            purgantur. item denuo dicit: sicut aqua ignem extinguet, <lb/>
            sic eleemosyna extinguet peccatum. hic quoque <lb/>
            ostenditur et probatur quia sicut lauacro aquae salutaris gehennae <lb/>
            ignis extinguitur, ita eleemosynis adque operationibus <lb/>
            iustis delictorum flamma sopitur. et quia semel in baptismo remissa<lb n="10"/>
            peccatorum datur, adsidua et iugis operatio baptismi instar <lb/>
            imitata Dei rursus indulgentiam largiatur. hoc et Dominus in <lb/>
            euangelio docet. nam cum denotarentur discipuli eius quod ederent <lb/>
            nec prius manus abluissent, respondit et dixit: qui fecit <lb/>
            quod est intus fecit et quod foris est. uerum date <lb n="15"/>
            eleemosynam, et ecce uobis munda omnia, docens <lb/>
            scilicet et ostendens non manus lauandas esse sed pectus et sordes <lb/>
            intrinsecus potius quam extrinsecus detrahendas, uerum qui <lb/>
            purgauerit quod est intus eum quoque id quod foris est repurgasse <lb/>
            et emundata mente cute quoque et corpore mundum esse <lb n="20"/>
            coepisse. porro autem monens et ostendens unde mundi et purgati <lb/>
            esse possimus, addidit eleemosynas esse faciendas. misericors <lb/>
            monet misericordiam fieri, et quia seruare quaerit quos <lb/>
            magno redemit post gratiam baptismi sordidatos docet denuo <lb/>
            posse purgari.

<note type="footnote"> 3 Prou. 16, 6 (=15, 27). 6 Sir. 3, 30. 14 Luc. 11, 40 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 protrahimus <hi rend="italic">F</hi> elemosynis <hi rend="italic">SW fere semper,</hi> aelymosinis <hi rend="italic">G saepius <lb/>
            </hi> 3 scripturis diuinis <hi rend="italic">v</hi> 4 delecta S 6 purgata sunt <hi rend="italic">G</hi> ignem <lb/>
            extinguet S, eitinguit <hi rend="italic">ignem FWGv, cf. test. IU Ip. 110</hi> 7 sic et <hi rend="italic">FG</hi> <lb/>
            extinguit <hi rend="italic">FWGv</hi> 8 aquae.. <hi rend="italic">G</hi> (aq. <hi rend="italic">eras.)</hi> 9 ita et <hi rend="italic">Baluzius</hi> operationibus] <lb/>
            operibus <hi rend="italic">G</hi> 11 asidua <hi rend="italic">G</hi> 12 imitatae S dei] deum <hi rend="italic">coni. <lb/>
            Bouth</hi> largitur <hi rend="italic">Gv</hi> 13 in euangelio dominus <hi rend="italic">v</hi> ederent] erent <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            14 lauissent <hi rend="italic">GV</hi> respondens dixit <hi rend="italic">G</hi> 15 intus est <hi rend="italic">Fv</hi> est <hi rend="italic">(post</hi> <lb/>
            foris) <hi rend="italic">om. G</hi> 17 scilicet om. <hi rend="italic">G</hi> 18 detrahendas] diluendas v 21 purgati <lb/>
            et mundi <hi rend="italic">G</hi> 22 possumus 8 addit <hi rend="italic">G</hi> elemosynis 81 23 monet) <lb/>
            docet et monet <hi rend="italic">v,</hi> docet <hi rend="italic">(sed post</hi> misericordiam) <hi rend="italic">G</hi> misericordias esse <lb/>
            faciendas S 24 magno pretio <hi rend="italic">Fv</hi> redimit <hi rend="italic">S,</hi> redemit praecio <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            baptismi gratiam <hi rend="italic">v</hi> </note><lb n="25"/>
            
</p><pb n="375"/></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Agnoscamus itaque, fratres dilectissimi, diuinae indulgentiae  <lb/>
            salubre munus [et emundandis purgandisque peccatis nostis, qui <lb/>
            sine aliquo conscientiae uulnere esse non possumus medellis spiritalibus <lb/>
            uulnera nostra curemus. nec quisquam sic sibi de puro <lb/>
            adque immaculato pectore blandiatur, ut innocentia sua fretus <lb n="5"/>
            medicinam non putet adhibendam esse uulneribus, cum scriptum <lb/>
            sit: quis gloriabitur castum se habere cor aut quis <lb/>
            gloriabitur mundum se esse a peccatis? et iterum in <lb/>
            epistula sua Iohannes ponat et dicat: si dixerimus quia <lb/>
            peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas <lb n="10"/>
            in nobis non est. si autem nemo esse sine peccato potest <lb/>
            et quisque se inculpatum dixerit aut superbus aut stultus <lb/>
            est, quam necessaria, quam benigna est diuina clementia, quae! <lb/>
            cum sciat non deesse sanatis quaedam postmodum uulnera, <lb/>
            dedit curandis denuo sanandisque uulneribus remedia salutaria. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Numquam denique, fratres dilectissimi, admonitio diuina  <lb/>
            cessauit et tacuit quominus in scripturis sanctis tam ueteribus <lb/>
            quam nouis semper et ubique ad misericordiae opera Dei populus <lb/>
            prouocaretur et canente adque exhortante Spiritu sancto quisque <lb/>
            ad spem regni caelestis instruitur facere eleemosynas iuberetur. <lb n="20"/>
            mandat et praecipit Esaiae Deus: exclama, inquit, in fortitudine <lb/>
            et noli parcere. sicut tuba exalta uocem

<note type="footnote"> 7 Prou. 20, 9. 9 1 Io. 1, 8.. 21 Es. 58, 1. </note>

<note type="footnote"> 1 dilectissimi <hi rend="italic">SG et Augustin. I. c. IV, 10, 27.,</hi> carissimi <hi rend="italic">FWv</hi> <lb/>
            2 munus salubre v et] ut v <hi rend="italic">Augustini, om. G,</hi> et <hi rend="italic">quia S;</hi> munus emundandis-nostris <lb/>
            et qui <hi rend="italic">coni. Vahlen</hi> emundanis <hi rend="italic">S</hi> 4 <hi rend="italic">nec] neW et<lb/>
             August. contra lulian. Pel. II25</hi> sic om. <hi rend="italic">W</hi> 5 atque de <hi rend="italic">August. I. c. <lb/>
             contra d. epist. Pel</hi>. pectore] corde 17 8 mundum se] mundus <hi rend="italic">FW</hi> <lb/>
            9 iohannes in epistola sua dicit si <hi rend="italic">G</hi> quoniam <hi rend="italic">F</hi> 10 decepimus <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            11 non est <hi rend="italic">SFWGV et August.,</hi> non est. si autem confessi fuerimus peccata <lb/>
            nostra, fidelis et iustus est dominus, qui nobis peccata dimittat <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            12 quisquis <hi rend="italic">v</hi> se] <hi rend="italic">ex</hi> te <hi rend="italic">W m. 2, om. v post</hi> quisque ae <hi rend="italic">deest totum<lb/>
             folium in F</hi> se esse dixerit v, esse dixerit .4ugrurt. <hi rend="italic">I. c. contra Iul. P</hi>. <lb/>
            stultus est aut superbus <hi rend="italic">G</hi> 13 quam necessaria... quae <hi rend="italic">om. v Augustini</hi> <lb/>
            Z. <hi rend="italic">c. contra</hi> duas <hi rend="italic">epist. Pel</hi>. 15 denuo curandis <hi rend="italic">G</hi> 17 et] numquam v <lb/>
            tam n. q. nonis <hi rend="italic">om. W; cf. p.188, 6</hi> 18 et] nt <hi rend="italic">G</hi> 19 exhortante] prouocante <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> quisquis v <hi rend="italic">20 iubeatur G, iubetur v 21 praecepit G1</hi> <lb/>
            dens eseiae dicens <hi rend="italic">S</hi> 22 tnrba <hi rend="italic">G1</hi> </note> <lb/>


<pb n="376"/>
            tuam, adnuntia plebi meae peccata ipsorum et <lb/>
            domui Iacob facinora eorum. et cum peccata eis sua exprobrari <lb/>
            praecepisset cumque eorum facinora pleno indignationis <lb/>
            inpetu protulisset dixissetque eos nec si orationibus et precibus <lb/>
            et ieiuniis uterentur, satisfacere pro delictis posse, nec si in<lb n="5"/>
            cilicio et cinere uoluerentur, iram Dei posse lenire, in nouissima <lb/>
            tamen parte demonstrans solis eleemosynis Deum posse placari <lb/>
            addidit dicens: frange esurienti panem tuum et egenos <lb/>
            sine tecto induc in domum tuam. si uideris nudum, <lb/>
            uesti et domesticos seminis tui non despicies. tunc <lb n="10"/>
            erumpet temporaneum lumen tuum et uestimenta <lb/>
            tua cito orientur, et praeibit ante te iustitia et <lb/>
            claritas Dei circumdabit te. tunc exclamabis, et <lb/>
            Deus exaudiet te. dum adhuc loqueris, dicet: ecce <lb/>
            adsum. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p> Remedia propitiando Deo ipsius Dei uerbis data sunt, quid deberent <lb/>
            facere peccantes magisteria diuina docuerunt, operationibus <lb/>
            iustis Deo satisfieri, misericordiae meritis peccata purgari. <lb/>
            et aput Salomonem legimus: conclude eleemosynam in <lb/>
            corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni <lb n="20"/>
            malo. et iterum: qui obturat aures ne audiat inbecillum, <lb/>
            et ipse inuocabit Deum et non erit qui exaudiat <lb/>
            eum. neque enim mereri Dei misericordiam poterit qui <lb/>
            misericors ipse non fuerit aut inpetrabit de diuina pietate aliquid <lb/>
            in precibus qui ad precem pauperis non fuerit humanus. quod <lb n="25"/>
            item in psalmis Spiritus sanctus declarat et probat dicens: b e atus <lb/>
            qui intellegit super egenum et pauperem. in

<note type="footnote"> 8 Es. 58, 7 sq. 19 Sir. 29, 12. 21 Prou. 21, 13. 26 Ps. 40, 2. </note>

<note type="footnote"> 1 adnuntia <hi rend="italic">WVG,</hi> et adnuntia <hi rend="italic">Sv; cf. test. 1111 p. 108</hi> peccata] <lb/>
            delicta G 3 praecipisaet &lt;5 <hi rend="italic">indignationes G</hi> 4 impetum 1V I <lb/>
            6 cinere et cilicio uolutarentur <hi rend="italic">V</hi> leniri <hi rend="italic">S</hi> 10 uesti <hi rend="italic">SWGV,</hi> uesti <lb/>
            eum <hi rend="italic">v</hi> domesticum <hi rend="italic">S</hi> dispicies <hi rend="italic">S (cf. 108, 21),</hi> despicias t\' <lb/>
            12 oriuntur <hi rend="italic">W</hi> praebibit <hi rend="italic">W1</hi> 14 dum] cum <hi rend="italic">G</hi> dicit <hi rend="italic">V</hi> 16 propitiante <lb/>
            <hi rend="italic">G*,</hi> propiando <hi rend="italic">S</hi> 19 in cor in corde G I 20 exorabunt W <lb/>
            ab omni malo] in die malo <hi rend="italic">V</hi> 21 obdurat <hi rend="italic">W</hi> inbecillem <hi rend="italic">G</hi> 23 promereri <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> miscricordiam dei <hi rend="italic">v,</hi> diii <hi rend="italic">S (cf. 382,10)</hi> 26 et probat <hi rend="italic">otn. G</hi> <lb/>
            27 egentem <hi rend="italic">WG V</hi> , </note> <lb/>


<pb n="377"/>
            die malo liberabit eum Dominus. quorum praeceptorum <lb/>
            memor Daniel cum rex Nabuchodonosor aduerso somnio territus <lb/>
            aestuaret, auertendis malis a diuina ope inpetranda remedium <lb/>
            dedit dicens: propterea, rex, consilium meum <lb/>
            placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime et <lb n="5"/>
            iniustitias tuas miserationibus pauperum, et erit <lb/>
            Deus patiens peccatis tuis. cui rex non obtemperans aduersa <lb/>
            quae uiderat et infesta perpessus est: quae euadere et uitare <lb/>
            potuisset, si peccata sua eleemosynis redemisset. Raphael <lb/>
            quoque angelus paria testatur et ut eleemosyna libenter ac largiter <lb n="10"/>
            fiat hortatur dicens: bona est oratio cum ieiunio <lb/>
            et eleemosyna, quia eleemosyna a morte liberat et <lb/>
            ipsa purgat peccata. ostendit orationes nostras ac ieiunia <lb/>
            minus posse, nisi eleemosynis adiuuentur, deprecationes solas <lb/>
            parum ad inpetrandum ualere, ni factorum et operum accessione <lb n="15"/>
            satientur. reuelat angelus et manifestat et firmat eleemosynis <lb/>
            petitiones nostras efficaces fieri, eleemosynis uitam de periculis <lb/>
            redimi, eleemosynis a morte animas liberari. 
</p></div></div></body></text></TEI>