<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa008.opp-lat1"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">At enim quosdam mouet quod aequaliter cum gentilibus nostros  <lb/>
            morbi istius ualitudo corripiat: quasi ad hoc crediderit <lb/>
            christianus, ut immunis a contactu malorum mundo et saeculo <lb/>
            feliciter perfruatur et non hic omnia aduersa perpessus ad futuram <lb n="10"/>
            laetitiam reseruetur. mouet quosdam quod sit nobis cum <lb/>
            ceteris mortalitas ista communis. quid enim nobis in hoc mundo <lb/>
            non commune cum ceteris, quamdiu adhuc secundum legem <lb/>
            primae natiuitatis manet caro ista communis ? quoadusque istic <lb/>
            in mundo sumus, cum genere humano carnis aequalitate coniungimur, <lb n="15"/>
            spiritu separamur. itaque donec corruptiuum istud induat <lb/>
            incorruptionem, et mortale hoc accipiat inmortalitatem, et spiritus <lb/>
            nos perducat ad Deum patrem, quaecumque sunt carnis incommoda <lb/>
            sunt nobis cum humano genere communia. sic cum <lb/>
            fetu sterili terra ieiuna est, neminem fames separat: sic cum <lb n="20"/>
            inruptione hostili ciuitas aliqua possessa est, omnes simul captiuitas <lb/>
            uastat, et quando imbrem nubila serena suspendunt, omnibus <lb/>
            siccitas una est, et cum nauem scopulosa saxa confringunt <lb/>
            nauigantibus naufragium sine exceptione commune est, et oculorum <lb/>
            dolor et impetus febrium et omnium ualitudo membrorum <lb n="25"/>
            cum ceteris communis est nobis, quamdiu portatur in saeculo <lb/>
            caro ista communis.

<note type="footnote"> 2 Phil. 1, 21. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 saectdaribus <hi rend="italic">August. I. c</hi>. 4 carnalibus <hi rend="italic">V</hi> praessuris agentibus <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 6 salutis] lucis <hi rend="italic">G</hi> 7 ad <hi rend="italic">OGl</hi> gentilibus nostros] gentibus <lb/>
            nos <hi rend="italic">G</hi> 8 ualetudo <hi rend="italic">Ssaepius</hi> 10 frnatnr <hi rend="italic">S</hi> omnia hic <hi rend="italic">OWGv</hi> <lb/>
            perpessos <hi rend="italic">S</hi> futura <hi rend="italic">W</hi> 11 laetitiam <hi rend="italic">W 8. l. m. 2</hi> \' 13 quamdiu] <lb/>
            quando <hi rend="italic">G</hi> 14 quodusque W\', quousque <hi rend="italic">G</hi> 15 coniungimus <hi rend="italic">G</hi> 16 corraptum <lb/>
            iatut S 17 spiritus] chriatus <hi rend="italic">Baluatus</hi> 18 doin S incommodo <lb/>
            <hi rend="italic">G I</hi> 20 fetu <hi rend="italic">ex</hi> fletu <hi rend="italic">G m. 2</hi> terra <hi rend="italic">W s. l. m. 2</hi> iainna 8 <lb/>
            famis <hi rend="italic">G</hi> 21 inrumptione <hi rend="italic">G,</hi> inroptione 0 23 constringunt v <lb/>
            24 nauigantibus <hi rend="italic">om. G</hi> 26 quamdiu] quftduo 0 </note>

<pb n="302"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>