At enim quosdam mouet quod aequaliter cum gentilibus nostros morbi istius ualitudo corripiat: quasi ad hoc crediderit christianus, ut immunis a contactu malorum mundo et saeculo feliciter perfruatur et non hic omnia aduersa perpessus ad futuram laetitiam reseruetur. mouet quosdam quod sit nobis cum ceteris mortalitas ista communis. quid enim nobis in hoc mundo non commune cum ceteris, quamdiu adhuc secundum legem primae natiuitatis manet caro ista communis ? quoadusque istic in mundo sumus, cum genere humano carnis aequalitate coniungimur, spiritu separamur. itaque donec corruptiuum istud induat incorruptionem, et mortale hoc accipiat inmortalitatem, et spiritus nos perducat ad Deum patrem, quaecumque sunt carnis incommoda sunt nobis cum humano genere communia. sic cum fetu sterili terra ieiuna est, neminem fames separat: sic cum inruptione hostili ciuitas aliqua possessa est, omnes simul captiuitas uastat, et quando imbrem nubila serena suspendunt, omnibus siccitas una est, et cum nauem scopulosa saxa confringunt nauigantibus naufragium sine exceptione commune est, et oculorum dolor et impetus febrium et omnium ualitudo membrorum cum ceteris communis est nobis, quamdiu portatur in saeculo caro ista communis. 2 Phil. 1, 21. 3 saectdaribus August. I. c . 4 carnalibus V praessuris agentibus S 6 salutis] lucis G 7 ad OGl gentilibus nostros] gentibus nos G 8 ualetudo Ssaepius 10 frnatnr S omnia hic OWGv perpessos S futura W 11 laetitiam W 8. l. m. 2 \' 13 quamdiu] quando G 14 quodusque W\', quousque G 15 coniungimus G 16 corraptum iatut S 17 spiritus] chriatus Baluatus 18 doin S incommodo G I 20 fetu ex fletu G m. 2 terra W s. l. m. 2 iainna 8 famis G 21 inrumptione G, inroptione 0 23 constringunt v 24 nauigantibus om. G 26 quamdiu] quftduo 0