<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa008.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p> Hoc autem fit, fratres dilectissimi, quia fides deest, quia <lb n="10"/>
            nemo credit esse uera quae promittit Deus qui uerax est, cuius <lb/>
            sermo credentibus aeternus et firmus est. si tibi uir grauis et laudabilis <lb/>
            aliquid polliceretur, haberes pollicenti fidem nec te falli <lb/>
            aut decipi ab eo crederes quem stare in sermonibus adque in <lb/>
            actibus suis scires. Deus tecum loquitur, et tu mente incredula<lb n="15"/>
            perfidus fluctuaris ? Deus de hoc mundo recedenti inmortalitatem <lb/>
            adque aeternitatem pollicetur, et dubitas? hoc est Deum omnino <lb/>
            non nosse, hoc est Christum credendi magistrum peccato incredulitatis <lb/>
            offendere, hoc est in ecclesia constitutum fidem in domo <lb/>
            fidei non habere. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>