Hoc autem fit, fratres dilectissimi, quia fides deest, quia nemo credit esse uera quae promittit Deus qui uerax est, cuius sermo credentibus aeternus et firmus est. si tibi uir grauis et laudabilis aliquid polliceretur, haberes pollicenti fidem nec te falli aut decipi ab eo crederes quem stare in sermonibus adque in actibus suis scires. Deus tecum loquitur, et tu mente incredula perfidus fluctuaris ? Deus de hoc mundo recedenti inmortalitatem adque aeternitatem pollicetur, et dubitas? hoc est Deum omnino non nosse, hoc est Christum credendi magistrum peccato incredulitatis offendere, hoc est in ecclesia constitutum fidem in domo fidei non habere.