<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa008.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p> Hoc autem fit, fratres dilectissimi, quia fides deest, quia <lb n="10"/>
            nemo credit esse uera quae promittit Deus qui uerax est, cuius <lb/>
            sermo credentibus aeternus et firmus est. si tibi uir grauis et laudabilis <lb/>
            aliquid polliceretur, haberes pollicenti fidem nec te falli <lb/>
            aut decipi ab eo crederes quem stare in sermonibus adque in <lb/>
            actibus suis scires. Deus tecum loquitur, et tu mente incredula<lb n="15"/>
            perfidus fluctuaris ? Deus de hoc mundo recedenti inmortalitatem <lb/>
            adque aeternitatem pollicetur, et dubitas? hoc est Deum omnino <lb/>
            non nosse, hoc est Christum credendi magistrum peccato incredulitatis <lb/>
            offendere, hoc est in ecclesia constitutum fidem in domo <lb/>
            fidei non habere. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p> Quantum prosit exire de saeculo Christus ipse salutis adque <lb/>
            utilitatis nostrae magister ostendit: qui cum discipuli eius contristarentur, <lb/>
            quod se iam diceret recessurum, locutus est ad <lb/>
            eos dicens: si me dilexissetis, gauderetis quoniam <lb/>
            uado ad patrem, docens et ostendens, cum cari quos diligimus<lb n="25"/>
            de saeculo exeunt, gaudendum potius quam dolendum.

<note type="footnote"> 4 Io. 16, 22. 24 Io. 14, 28. </note>

<note type="footnote"> 1 laetitia 0 2 optat <hi rend="italic">W</hi> 3 in <hi rend="italic">W s. I</hi>. tft. 2, ad 8 laetitia <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            5 auferat <hi rend="italic">S,</hi> aufert <hi rend="italic">WO</hi> 6 gaudire 0 7 quis uiderit <hi rend="italic">SOWV,</hi> uidere <lb/>
            <hi rend="italic">G,</hi> cum uiderimus v 10 fit <hi rend="italic">W 8. I. m. 2, om. G</hi> 11 esse uera <hi rend="italic">BY,</hi> uera <lb/>
            esse <hi rend="italic">OWG,</hi> fatura esse v 13 haberes <hi rend="italic">SOWOV,</hi> haberea utique v <lb/>
            14 decepi 0 quem <hi rend="italic">ex</hi> quae <hi rend="italic">Om.2</hi> adque] aut <hi rend="italic">S</hi> 15 deus <hi rend="italic">SOWOV,</hi> <lb/>
            nunc deus v 16 fluctuas <hi rend="italic">OWGtJ</hi> deus tibi v recedendi <hi rend="italic">SK</hi> <lb/>
            17 adq. aet. poll.] aeternitatemque promittit <hi rend="italic">G</hi> et <hi rend="italic">SOWGV,</hi> et tu v <lb/>
            hoc...nosse <hi rend="italic">om. S</hi> 18 credendi <hi rend="italic">SOW2GJ V,</hi> credenti <hi rend="italic">WIOI,</hi> credentium <lb/>
            v magistrum <hi rend="italic">SOWGV,</hi> dominum et magistrum v impeccato <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 19 domo fidei] dnl fide <hi rend="italic">0</hi> 24 gauderetis utique v 25 docens <lb/>
            acilicet v 26 potius est <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb/>


<pb n="301"/>
            cuius rei memor beatus apostolus Paulus in epistula sua ponit et <lb/>
            dicit: mihi uiuere Christus est et mori lucrum, lucrum <lb/>
            maximum computans iam saeculi laqueis non teneri, iam <lb/>
            nullis peccatis et uitiis carnis obnoxium fieri, exemptum pressuris <lb/>
            angentibus et uenenatis diaboli faucibus liberatum ad laetitiam <lb n="5"/>
            salutis aeternae Christo uocante proficisci. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">At enim quosdam mouet quod aequaliter cum gentilibus nostros  <lb/>
            morbi istius ualitudo corripiat: quasi ad hoc crediderit <lb/>
            christianus, ut immunis a contactu malorum mundo et saeculo <lb/>
            feliciter perfruatur et non hic omnia aduersa perpessus ad futuram <lb n="10"/>
            laetitiam reseruetur. mouet quosdam quod sit nobis cum <lb/>
            ceteris mortalitas ista communis. quid enim nobis in hoc mundo <lb/>
            non commune cum ceteris, quamdiu adhuc secundum legem <lb/>
            primae natiuitatis manet caro ista communis ? quoadusque istic <lb/>
            in mundo sumus, cum genere humano carnis aequalitate coniungimur, <lb n="15"/>
            spiritu separamur. itaque donec corruptiuum istud induat <lb/>
            incorruptionem, et mortale hoc accipiat inmortalitatem, et spiritus <lb/>
            nos perducat ad Deum patrem, quaecumque sunt carnis incommoda <lb/>
            sunt nobis cum humano genere communia. sic cum <lb/>
            fetu sterili terra ieiuna est, neminem fames separat: sic cum <lb n="20"/>
            inruptione hostili ciuitas aliqua possessa est, omnes simul captiuitas <lb/>
            uastat, et quando imbrem nubila serena suspendunt, omnibus <lb/>
            siccitas una est, et cum nauem scopulosa saxa confringunt <lb/>
            nauigantibus naufragium sine exceptione commune est, et oculorum <lb/>
            dolor et impetus febrium et omnium ualitudo membrorum <lb n="25"/>
            cum ceteris communis est nobis, quamdiu portatur in saeculo <lb/>
            caro ista communis.

<note type="footnote"> 2 Phil. 1, 21. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 saectdaribus <hi rend="italic">August. I. c</hi>. 4 carnalibus <hi rend="italic">V</hi> praessuris agentibus <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 6 salutis] lucis <hi rend="italic">G</hi> 7 ad <hi rend="italic">OGl</hi> gentilibus nostros] gentibus <lb/>
            nos <hi rend="italic">G</hi> 8 ualetudo <hi rend="italic">Ssaepius</hi> 10 frnatnr <hi rend="italic">S</hi> omnia hic <hi rend="italic">OWGv</hi> <lb/>
            perpessos <hi rend="italic">S</hi> futura <hi rend="italic">W</hi> 11 laetitiam <hi rend="italic">W 8. l. m. 2</hi> \' 13 quamdiu] <lb/>
            quando <hi rend="italic">G</hi> 14 quodusque W\', quousque <hi rend="italic">G</hi> 15 coniungimus <hi rend="italic">G</hi> 16 corraptum <lb/>
            iatut S 17 spiritus] chriatus <hi rend="italic">Baluatus</hi> 18 doin S incommodo <lb/>
            <hi rend="italic">G I</hi> 20 fetu <hi rend="italic">ex</hi> fletu <hi rend="italic">G m. 2</hi> terra <hi rend="italic">W s. l. m. 2</hi> iainna 8 <lb/>
            famis <hi rend="italic">G</hi> 21 inrumptione <hi rend="italic">G,</hi> inroptione 0 23 constringunt v <lb/>
            24 nauigantibus <hi rend="italic">om. G</hi> 26 quamdiu] quftduo 0 </note>

<pb n="302"/>
            
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p> Quin immo si qua condicione, qua lege crediderit christianus <lb/>
            noscat et teneat, sciet plus sibi quam ceteris in saeculo laborandum, <lb/>
            cui magis sit cum diaboli inpugnatione luctandum. <lb/>
            docet et praemonet scriptura diuina dicens: fili, accedens <lb/>
            ad seruitutem Dei sta in iustitia et timore et praepara<lb n="5"/>
            animam tuam ad temptationem, et iterum: in <lb/>
            dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe, <lb/>
            quoniam in igne probatur aurum et argentum. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p> Sic Iob post rerum damna, post pignerum funera uulneribus <lb/>
            quoque et uermibus grauiter adflictus non uictus est sed probatus,<lb n="10"/>
            qui in ipsis conflictationibus et doloribus suis patientiam religiosae <lb/>
            mentis ostendens ait: nudus exiui de matris utero, <lb/>
            nudus etiam ibo sub terram. Dominus dedit et Dominus <lb/>
            abstulit: sicut Domino uisum est, ita factum <lb/>
            est. sit nomen Domini benedictum. et cum eum uxor <lb n="15"/>
            quoque conpelleret, ut ui doloris inpatiens aliquid aduersus <lb/>
            Deum querula et inuidiosa uoce loqueretur, respondit et dixit: <lb/>
            tamquam una ex insipientibus mulieribus locuta <lb/>
            es. si bona excepimus de manu Domini, mala non <lb/>
            tolerabimus? in his omnibus quae contigerunt ei <lb n="20"/>
            nihil peccauit Iob labiis suis in conspectu Domini. <lb/>
            itaque illi Dominus Deus perhibet testimonium dicens: animaduertisti <lb/>
            puerum meum Iob? non enim est similis <lb/>
            illi quisquam in terris, homo sine querella, <lb/>
            uerus Dei cultor. et Tobias post opera magnifica, post misericordiae<lb n="25"/>
            suae multa et gloriosa praeconia caecitatem luminum <lb/>
            passus timens et benedicens in aduersis Deum per ipsam corporis <lb/>
            sui cladem creuit ad laudem, quem et ipsum uxor sua deprauare

<note type="footnote"> 4 Sir. 2, 1. 4. 5. 12 Iob 1, 21. 18 Iob 2,10. et 1, 22. <lb/>
            22 Iob 1, 8. </note>

<note type="footnote"> 1 conditione <hi rend="italic">W G</hi> 2 sibi plus <hi rend="italic">G</hi> quam ceteris om. <hi rend="italic">0</hi> 4 dicens] <lb/>
            quae dicit <hi rend="italic">V</hi> 5 timore <hi rend="italic">ex</hi> more <hi rend="italic">W m</hi>. 2 8 argentum] <hi rend="italic">add</hi>. r: homines <lb/>
            uero receptibiles in camino humiliationis 9 pignorum <hi rend="italic">WOv</hi> 10 non <lb/>
            uictus <hi rend="italic">om. G</hi> 12 utero matris <hi rend="italic">Ov</hi> 13 sub terram ibo 0 et <hi rend="italic">W s. l. <lb/>
             m. 2, om. r</hi> 14 uisam est] placuit <hi rend="italic">V</hi> 16 quoque sua 11 17 dum G <lb/>
            quaerella 0 18 insipientibus <hi rend="italic">S, ineptis OWGv</hi> 19 eicepimusSfTr, <lb/>
            excipimus <hi rend="italic">0,</hi> suscepimus <hi rend="italic">v,</hi> exsuscepimus <hi rend="italic">G</hi> cur non Ov 20 toleramus <lb/>
            8 22 dns dš illi <hi rend="italic">G</hi> test. perh. <hi rend="italic">W</hi> 24 homo <hi rend="italic">om. S</hi> querela <hi rend="italic">Wv</hi> </note><lb/>


<pb n="303"/>
            temptauit dicens: ubi sunt iustitiae tuae? ecce quae <lb/>
            pateris. at ille circa timorem Dei stabilis et firmus et ad omnem <lb/>
            tolerantiam passionis fide religionis armatus temptationi <lb/>
            uxoris inualidae in dolore non cessit, sed magis Deum patientia <lb/>
            maiore promeruit, quem postmodum Raphael angelus conlaudat <lb n="5"/>
            et dicit: opera Dei reuelare et confiteri honorificum <lb/>
            est. nam quando orabas tu et Sarra ego optuli memoriam <lb/>
            orationis uestrae in conspectu claritatis <lb/>
            Dei: et cum sepelires tu mortuos simpliciter, et <lb/>
            quia non es cunctatus exurgere et derelinquere <lb n="10"/>
            prandium tuum et abisti et condidisti mortuum, <lb/>
            et missus sum temptare te: et iterum me misit Deus <lb/>
            curare te et Sarram nurum tuam: ego enim sum <lb/>
            Raphael, unus ex septem angelis sanctis qui adsistimus <lb/>
            et conuersamur ante claritatem Dei. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>