Hoc autem fit, fratres dilectissimi, quia fides deest, quia nemo credit esse uera quae promittit Deus qui uerax est, cuius sermo credentibus aeternus et firmus est. si tibi uir grauis et laudabilis aliquid polliceretur, haberes pollicenti fidem nec te falli aut decipi ab eo crederes quem stare in sermonibus adque in actibus suis scires. Deus tecum loquitur, et tu mente incredula perfidus fluctuaris ? Deus de hoc mundo recedenti inmortalitatem adque aeternitatem pollicetur, et dubitas? hoc est Deum omnino non nosse, hoc est Christum credendi magistrum peccato incredulitatis offendere, hoc est in ecclesia constitutum fidem in domo fidei non habere. Quantum prosit exire de saeculo Christus ipse salutis adque utilitatis nostrae magister ostendit: qui cum discipuli eius contristarentur, quod se iam diceret recessurum, locutus est ad eos dicens: si me dilexissetis, gauderetis quoniam uado ad patrem, docens et ostendens, cum cari quos diligimus de saeculo exeunt, gaudendum potius quam dolendum. 4 Io. 16, 22. 24 Io. 14, 28. 1 laetitia 0 2 optat W 3 in W s. I . tft. 2, ad 8 laetitia W 5 auferat S, aufert WO 6 gaudire 0 7 quis uiderit SOWV, uidere G, cum uiderimus v 10 fit W 8. I. m. 2, om. G 11 esse uera BY, uera esse OWG, fatura esse v 13 haberes SOWOV, haberea utique v 14 decepi 0 quem ex quae Om.2 adque] aut S 15 deus SOWOV, nunc deus v 16 fluctuas OWGtJ deus tibi v recedendi SK 17 adq. aet. poll.] aeternitatemque promittit G et SOWGV, et tu v hoc...nosse om. S 18 credendi SOW2GJ V, credenti WIOI, credentium v magistrum SOWGV, dominum et magistrum v impeccato G 19 domo fidei] dnl fide 0 24 gauderetis utique v 25 docens acilicet v 26 potius est G cuius rei memor beatus apostolus Paulus in epistula sua ponit et dicit: mihi uiuere Christus est et mori lucrum, lucrum maximum computans iam saeculi laqueis non teneri, iam nullis peccatis et uitiis carnis obnoxium fieri, exemptum pressuris angentibus et uenenatis diaboli faucibus liberatum ad laetitiam salutis aeternae Christo uocante proficisci. At enim quosdam mouet quod aequaliter cum gentilibus nostros morbi istius ualitudo corripiat: quasi ad hoc crediderit christianus, ut immunis a contactu malorum mundo et saeculo feliciter perfruatur et non hic omnia aduersa perpessus ad futuram laetitiam reseruetur. mouet quosdam quod sit nobis cum ceteris mortalitas ista communis. quid enim nobis in hoc mundo non commune cum ceteris, quamdiu adhuc secundum legem primae natiuitatis manet caro ista communis ? quoadusque istic in mundo sumus, cum genere humano carnis aequalitate coniungimur, spiritu separamur. itaque donec corruptiuum istud induat incorruptionem, et mortale hoc accipiat inmortalitatem, et spiritus nos perducat ad Deum patrem, quaecumque sunt carnis incommoda sunt nobis cum humano genere communia. sic cum fetu sterili terra ieiuna est, neminem fames separat: sic cum inruptione hostili ciuitas aliqua possessa est, omnes simul captiuitas uastat, et quando imbrem nubila serena suspendunt, omnibus siccitas una est, et cum nauem scopulosa saxa confringunt nauigantibus naufragium sine exceptione commune est, et oculorum dolor et impetus febrium et omnium ualitudo membrorum cum ceteris communis est nobis, quamdiu portatur in saeculo caro ista communis. 2 Phil. 1, 21. 3 saectdaribus August. I. c . 4 carnalibus V praessuris agentibus S 6 salutis] lucis G 7 ad OGl gentilibus nostros] gentibus nos G 8 ualetudo Ssaepius 10 frnatnr S omnia hic OWGv perpessos S futura W 11 laetitiam W 8. l. m. 2 \' 13 quamdiu] quando G 14 quodusque W\', quousque G 15 coniungimus G 16 corraptum iatut S 17 spiritus] chriatus Baluatus 18 doin S incommodo G I 20 fetu ex fletu G m. 2 terra W s. l. m. 2 iainna 8 famis G 21 inrumptione G, inroptione 0 23 constringunt v 24 nauigantibus om. G 26 quamdiu] quftduo 0 Quin immo si qua condicione, qua lege crediderit christianus noscat et teneat, sciet plus sibi quam ceteris in saeculo laborandum, cui magis sit cum diaboli inpugnatione luctandum. docet et praemonet scriptura diuina dicens: fili, accedens ad seruitutem Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem, et iterum: in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum. Sic Iob post rerum damna, post pignerum funera uulneribus quoque et uermibus grauiter adflictus non uictus est sed probatus, qui in ipsis conflictationibus et doloribus suis patientiam religiosae mentis ostendens ait: nudus exiui de matris utero, nudus etiam ibo sub terram. Dominus dedit et Dominus abstulit: sicut Domino uisum est, ita factum est. sit nomen Domini benedictum. et cum eum uxor quoque conpelleret, ut ui doloris inpatiens aliquid aduersus Deum querula et inuidiosa uoce loqueretur, respondit et dixit: tamquam una ex insipientibus mulieribus locuta es. si bona excepimus de manu Domini, mala non tolerabimus? in his omnibus quae contigerunt ei nihil peccauit Iob labiis suis in conspectu Domini. itaque illi Dominus Deus perhibet testimonium dicens: animaduertisti puerum meum Iob? non enim est similis illi quisquam in terris, homo sine querella, uerus Dei cultor. et Tobias post opera magnifica, post misericordiae suae multa et gloriosa praeconia caecitatem luminum passus timens et benedicens in aduersis Deum per ipsam corporis sui cladem creuit ad laudem, quem et ipsum uxor sua deprauare 4 Sir. 2, 1. 4. 5. 12 Iob 1, 21. 18 Iob 2,10. et 1, 22. 22 Iob 1, 8. 1 conditione W G 2 sibi plus G quam ceteris om. 0 4 dicens] quae dicit V 5 timore ex more W m . 2 8 argentum] add . r: homines uero receptibiles in camino humiliationis 9 pignorum WOv 10 non uictus om. G 12 utero matris Ov 13 sub terram ibo 0 et W s. l. m. 2, om. r 14 uisam est] placuit V 16 quoque sua 11 17 dum G quaerella 0 18 insipientibus S, ineptis OWGv 19 eicepimusSfTr, excipimus 0, suscepimus v, exsuscepimus G cur non Ov 20 toleramus 8 22 dns dš illi G test. perh. W 24 homo om. S querela Wv temptauit dicens: ubi sunt iustitiae tuae? ecce quae pateris. at ille circa timorem Dei stabilis et firmus et ad omnem tolerantiam passionis fide religionis armatus temptationi uxoris inualidae in dolore non cessit, sed magis Deum patientia maiore promeruit, quem postmodum Raphael angelus conlaudat et dicit: opera Dei reuelare et confiteri honorificum est. nam quando orabas tu et Sarra ego optuli memoriam orationis uestrae in conspectu claritatis Dei: et cum sepelires tu mortuos simpliciter, et quia non es cunctatus exurgere et derelinquere prandium tuum et abisti et condidisti mortuum, et missus sum temptare te: et iterum me misit Deus curare te et Sarram nurum tuam: ego enim sum Raphael, unus ex septem angelis sanctis qui adsistimus et conuersamur ante claritatem Dei.